라틴어 문장 검색

Inedia sunt consumpti cum suis Felisque catulis largam praebuerunt dapem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.16)
Feles habebat gallus lecticarios.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Gallus lectica a felibus vectus: Nimiam securitatem saepe in periculum homines ducere.1)
Delius in corvo, proles Semeleia capro, fele soror Phoebi, nivea Saturnia vacca, pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:18)
Protinus, ut secto piceae de cortice guttae, utve tenax gravida manat tellure bitumen, utve sub adventu spirantis lene favoni sole remollescit, quae frigore constitit, unda, sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis nomen habet dominae nigraque sub ilice manat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 53:1)
lurida supponunt fecundo sulphura fonti incenduntque cavas fumante bitumine venas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 91:7)
Non est incolarum huius terrarum orbis vivere, lithocolla, bitumine, vitro et metallis opprimentibus, sine coniunctione physica cum natura.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 58:4)
"exemplar hoc, serpens, tuum est, fuligo quem mox sulphuris bitumen et mixtum pice imo inplicabunt Tartaro."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.63)
Sparge molam, et fragilis incende bitumine laurus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS65)
aut tonsum tristi contingunt corpus amurca et spumas miscent argenti et sulfura viva Idaeasque pices et pinguis unguine ceras scillamque elleborosque gravis nigrumque bitumen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:4)
"maius parabo, maius infundam tibi fastidienti poculum priusque caelum Sidet inferius mari tellure porrecta super quam non amore sic meo flagres uti bitumen atris ignibus."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 518)
Quare pulli faelem timeant, canem non timeant ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 19:5)
sequere hac, sceleste, feles virginaria.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 940)
tune hic, feles virginalis, liberos parentibus sublectos habebis atque indigno quaestu conteres?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 482)
non enim, uti Babylone abundantes liquido bitumine pro calce et harena ex cocto latere factum habent murum, sic item possunt omnes regiones seu locorum proprietates habere tantas eiusdem generis utilitates, uti ex his comparationibus ad aeternitatem perfectus habeatur sine vitio murus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장23)
hoc autem fieri hac ratione videtur, quod sub his montibus et terrae ferventes sunt et fontes crebri, qui non essent, si non in imo haberent aut e sulphure aut alumine aut bitumine ardentes maximos ignes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION