라틴어 문장 검색

Verum mox post calamitosa dispendia res in integrum sunt restitutae, hac gratia, quod nondum vitae mollitie sobria vetustas infecta nec ambitiosis mensis nec flagitiosis quaestibus inhiabat, sed unanimanti ardore, summi et infimi inter se congruentes, ad speciosam pro re publica mortem tamquam ad portum aliquem tranquillum properabant et placidum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 14:1)
Quibus Gratianus cum formidine magna compertis, revocatis cohortibus, quas praemiserat in Pannonias, convocatisque aliis, quas in Galliis retinuerat dispositio prudens, Nannieno negotium dedit, virtutis sobriae duci:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 6:1)
Blandiri putat ore tonans, humerisque priorum Pressis mole pedum se putat esse pium.
(ANONYMUS NEVELETI, De asino et catulo et domino 19:9)
Frigida sopito blanditur silua leoni.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:1)
Hominem placat hyrundo sibi, Cumque uiris habitans cantu blanditur amico.
(ANONYMUS NEVELETI, De hyrundine aues monente 22:7)
timet ille, timenti Hec fera blanditur.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:21)
enim paupertas olim philosophiae uernacula est, frugi, sobria, paruo potens, aemula laudis, aduersum diuitias possessa, habitu secura, cultu simplex, consilio benesuada, neminem umquam superbia inflauit, neminem inpotentia deprauauit, neminem tyrannide efferauit, delicias uentris et inguinum neque uult ullas neque potest.
(아풀레이우스, 변명 17:2)
hic ego, Maxime, quanquam sedulo inpraesentiarum a laudibus tuis tempero, necubi tibi ob causam istam uidear blanditus, tamen sollertiam tuam in percontando nequeo quin laudem.
(아풀레이우스, 변명 46:6)
nemo tibi blandiatur, Aemiliane:
(아풀레이우스, 변명 51:5)
is tecum, Maxime, praesens per libellum loquitur, non quin adeo sit alienatus omni pudore, ut etiam, sub oculis tuis si foret, sine rubore ullo mentiretur, sed fortasse nec tantulum potuit ebriamine sibi temperare, ut hanc horam sobrie expectaret:
(아풀레이우스, 변명 57:12)
miser, non intellegis iccirco patruum tuum hoc fieri passum, quod se hominibus purgaret, si ex litteris tuis nosceretur te etiam prius, quam ad eum commigrasses, etiam cum matri blandirere, tamen iam tum uolpionem et impium fuisse.
(아풀레이우스, 변명 84:10)
Post istum sermonis terminum poculis aureis memoriae defunctorum commilitonum vino mero libant, dehinc canticis quibusdam Marti deo blanditi paululum conquiescunt.
(아풀레이우스, 변신, 4권 11:1)
"et nunc quidem concedamus ad maritos et Lares pauperes nostros sed plane sobrios revisamus diuque cogitationibus pressioribus instructae ad superbiam poeui- endam firmiores redeamus."
(아풀레이우스, 변신, 5권86)
"Sic illae metu sagittarum patrocinio gratioso Cupidini quamvis absenti blandiebantur."
(아풀레이우스, 변신, 5권259)
"Venere septem savia suavia et unum blandientis appulsu linguae longe mellitum."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:54)

SEARCH

MENU NAVIGATION