라틴어 문장 검색

Nam ex pluribus virgis plures pampinos creat, et cum se multa fronde cooperit, peius defloret, nebulasque et rores diutius continet, omnemque uvam perdit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 36:2)
Quod si cum sua terra plantam transferre non convenit, tum optimum est omni fronde privare truncum, atque levatis plagis caenoque et cinere oblitis,in scrobem vel sulcum deponere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 10:1)
laetius enim frondet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 10:5)
Non nunquam etiam, cum frondere coeperint arbores, cacumina fici ferro summa prodest amputare:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 10:5)
Ita iucundioris saporis fructum, cum adoleverit, praebebit, et interim melius atque celerius frondebit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 12:7)
Siliquam Graecam, quam quidam κεράτιον vocant, et Persicum ante brumam per autumnum serito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 20:5)
Si grano abstinemus, frondis aridae corbis pabulatorius modiorum viginti sufficit, vel faeni pondo triginta, vel sine modo viridis laurea et ilignea frondes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 5:3)
tota aestate et deinde autumno satientur fronde;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 6:9)
6 Tum vino perluitur os, et interposito unius horae spatio virides herbae vel frondes dantur, dum facta ulcera cicatrices ducant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 8장 1:3)
solusque ex omnibus bruma commode nascitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 11:5)
quae fere nascitur, sicut noster memorat poeta, Cum frigidus imber Altius ad vivum persedit, et horrida cano Bruma gelu, vel post tonsuram, si remedium praediciti medicaminis non adhibeas, si aestivum sudorem mari vel flumine non abluas, si tonsum gregem patiaris silvestribus rubis ac spinis sauciari, si stabulo utaris, in quo mulae aut equi aut asini steterunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 5:2)
Tempus admissurae per autumnum fere ante mensem Decembrem praecipimus, ut iam propinquam vere, gemmantibus frutectis, eum primum silvae nova germinant fronde, partus edatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 6:1)
Tum super lactis abundantiam samera, vel cytisus, aut hedera praebenda, vel etiam cacumina lentisci, aliaeque tenues frondes obiciendae sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 7:4)
Confecta bruma parere 6 fere id genus avium consuevit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 1:1)
Anseribus admittendis tempus aptissimum est a bruma;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION