라틴어 문장 검색

Quae simul adspexit liquefacta rursus in unda, non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae igne levi cerae matutinaeque pruinae sole tepente solent, sic attenuatus amore liquitur et tecto paulatim carpitur igni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 48:8)
Dixit, et aptato pectus mucrone sub imum incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 15:1)
Modo surgis Eoo temperius caelo, modo serius incidis undis, spectandique mora brumales porrigis horas, deficis interdum, vitiumque in lumina mentis transit et obscurus mortalia pectora terres.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 21:4)
Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas et Libys Amphimedon, avidi committere pugnam, sanguine, quo late tellus madefacta tepebat, conciderant lapsi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 8:1)
visa tepere est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 34:2)
non haec in nostris, ut quondam, scripsimus hortis, nec, consuete, meum, lectule, corpus habes, iactor in indomito brumali luce profundo ipsaque caeruleis charta feritur aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1113)
dum tamen aura tepet, medio defendimur Histro :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 104)
"inrisas removete faces, taedasque tepentes subtrahite;"
(프루덴티우스, Apotheosis, section 354)
iamque insertato reserarat viscera cultro vittatus de more senex manibusque cruentis tractabat trepidas letali frigore fibras, postremosque animae pulsus in corde tepenti callidus interpres numeris et fine notabat:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3148)
nunc consumit edax segetem rubigo maligni aeris ex vitio, nunc culpam vere tepenti post zephyros gelidi glacies aquilonis inurit ambustumque caput culmi fuligine tinguit;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2338)
"prunas tepentes sternite, ne fervor ignitus nimis os contumacis occupet et cordis intret abdita."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.111)
carpite purpureas violas sanguineosque crocos metite, non caret his genialis hiems, laxat et arva tepens glacies, floribus ut cumulet calathos.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.56)
Quale solet silvis brumali frigore viscum fronde virere nova, quod non sua seminat arbos, et croceo fetu teretis circumdare truncos, talis erat species auri frondentis opaca ilice, sic leni crepitabat brattea vento.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 8:11)
semperque recenti caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis ora virum tristi pendebant pallida tabo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 10:6)
tum caput orantis nequiquam et multa parantis dicere deturbat terrae truncumque tepentem provolvens super haec inimico pectore fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 23:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION