라틴어 문장 검색

Quod necesse est ut merces advocatorum augeat et multipicet, atque simul suspicionem corruptionis et obliqui ad iudices aditus inducat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:12)
Debetur advocato a iudice laus aliqua et commendatio, cum caussae bene aguntur et tractantur, praesertim si causa sua cadat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:13)
Hoc enim apud clientem existimationem advocati sui tuetur et simul opinionem eius de caussa sua prosternit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:14)
Debetur etiam reipublicae reprehensio advocatorum moderata, ubi callida nimis praestant consilia, aut supina apparet negligentia, aut levis informatio, aut indecora importunitas, aut impudens defensio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:15)
Advocatus autem illud tribuat iudici, ne illi obstrepat aut se rursus in caussam agendam callide insinuet postquam iudex de re pronunciaverit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:16)
E contrario autem iudex se caussae mediae et nullatenus peroratae non ingerat, nec clienti occasionem praebeat ut advocatos suos vel probationes ad plenum non auditas conqueratur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:17)
In qua monstratur, homo sepe quod inueniatur Deterior brutis, proprie magis atque salutis Inmemor, auctoris curaeque fuisse minoris;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:2)
Coruus, ut est moris fore gutturis improbioris, Sic parat ac tutum pecus hoc deludere brutum:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:9)
cum vero exactionem faceret Sostratus, qui arci erat praepositus, nam ad hunc exactio vectigalium pertinebat. Quam ob causam utrique a rege sunt advocati;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장28)
Quid Brutus aut rigidus Cato?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 16:1)
Brutum praeficit, C.
(카이사르, 내란기, 1권 36:10)
Brutus.
(카이사르, 내란기, 1권 56:7)
Erat multo inferior numero navium Brutus;
(카이사르, 내란기, 1권 57:1)
Hac adiuncta ad reliquas naves cursum Massiliam versus perficit praemissaque clam navicula Domitium Massiliensesque de suo adventu certiores facit eosque magnopere hortatur, ut rursus cum Bruti classe additis suis auxiliis confligant.
(카이사르, 내란기, 2권 3:4)
Eodem Brutus contendit aucto navium numero.
(카이사르, 내란기, 2권 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION