라틴어 문장 검색

Ecce autem repente perlato laetabili nuntio, indicante exstinctum Artemium, plebs omnis elata gaudio insperato, vocibus horrendis infrendens, Georgium petit, raptumque diversis mulcandi generibus proterens et conculcans, divaricatis pedibus, interfecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 8:1)
In Augustamnica Pelusium est oppidum nobile, quod Peleus Achillis pater dicitur condidisse, lustrari deorum monitu iussus in lacu, qui eiusdem civitatis alluit moenia, cum post interfectum fratrem nomine Phocum, horrendis furiarum imaginibus raptaretur, et Cassium, ubi Pompei sepulcrum est Magni, et Ostracine et Rhinocorura.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 3:1)
Et timore simul quia venisse in maiorem numerum copiae putabantur hostiles, egere nostri tune segnius, sed ubi animis in audaciam restitutis, armisque raptis inter tumultum, exercitus cantu concitus bucinarum, cum minaci murmure festinaret, eruptores perterriti reverterunt intacti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 9:2)
Ubi vero transeundi amnis aperte signum dedere, bucinae concrepantes, immane quo quantoque ardore, temere rapiendo momenta periculorum, semet quisque reliquis omnibus anteponens, vitare multa et terribilia festinabat, et pars ratibus temere textis, iumenta retinentes hinc inde natantia, alii supersidentes utribus, quidam diversa in necessitatis abrupto versantes, undarum occursantium fluctus obliquis meatibus penetrabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 2:1)
Nam et Maximiani statua Caesaris, quae locata est in vestibulo regiae, amisit repente sphaeram aeream formatam in speciem poli, quam gestabat, et cum horrendo stridore sonuerunt in consistorio trabes, et visa sunt interdiu sidera cometarum, super quorum natura ratiocinantes physici variant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 2:1)
Hoc tempore velut per universum orbem Romanum, bellicum canentibus bucinis, excitae gentes saevissimae, limites sibi proximos persultabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 5:1)
Ad hoc igitur dehonestamentum honorum omnium ludibriose sublatus, et ancillari adulatione, beneficii allocutus auctores, opesque pollicitus amplas et dignitates, ob principatus primitias, processit in publicum multitudine stipatus armorum, signisque sublatis erectius ire pergebat, circumclausus horrendo fragore scutorum, lugubre concrepantium, quae metuentes ne a celsioribus tectis, saxis vel tegularum fragmentis conflictaretur, densius ipsis galearum cristis aptabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 16:1)
Hoc novatore adhuc superstite, cuius actus multiplices docuimus et interitum, diem duodecimum Kalendas Augustas, consule Valentiniano primum cum fratre, horrendi terrores per omnem orbis ambitum grassati sunt subito, qualis nec fabulae nec veridicae nobis antiquitates exponunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 15:1)
Signo itaque per bucinas dato, cum pede collato res agi coepisset, saeva vexillorum splendentium facie territi, stetere Germani.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 6:1)
Itemque aliud audiebatur horrendum, quod ubi debitorum aliquem egestate obstrictum nihil reddere posse discebat, interfici debere pronuntiabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 8:2)
Ad haec prohibenda, si copiam dedisset fortuna prosperior, orbis extrema dux efficacissimus petens, cum venisset ad Bononiae litus, quod a spatio controverso terrarum, angustiis reciproci distinguitur maris, attolli horrendis aestibus assueti, rursusque sine ulla navigantium noxa, in speciem complanari camporum, exinde transmeato lentius freto, defertur Rutupias, stationem ex adverso tranquillam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 6:1)
Ergo quia spatium deliberandi aut exiguum dabatur aut nullum, hinc impatientia militis perterrente, inde horrenda circumsonantibus Alamannis, id consilium ratio celeritatis admisit, ut arctoam montium partem, quam clementer diximus esse proclivem, Sebastianus occuparet cum suis, fugientes Germanos, si fors ita tulisset, levi negotio confossurus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 10:1)
Super his larvale simulacrum Armeniae regis, et miserabiles umbrae paulo ante in negotio Theodori caesorum, per quietem stridendo carmina quaedam neniarum horrenda, multos diris terroribus agitabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 1장 3:2)
Quod civitatis magistratus ferens indigne (succensebat enim eisdem ob rem suam in suburbano vastatam) imam plebem omnem cum Fabricensibus, quorum illic ampla est , productam, in eorum armavit exitium, iussisque bellicum canere bucinis, ni abirent ocius (ut statutum est) pericula omnibus minabatur extrema.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 2:2)
Dumque idem cornu, nullo etiam tum interturbante, extenditur, horrendo fragore, sibilantibus armis, pulsuque minaci scutorum, territi barbari, quoniam pars eorum cum Alatheo et Saphrace, procul agens et accita, nondum venerat, oraturos pacem misere legatos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION