라틴어 문장 검색

Cuius est vel maxime insigne illud exemplum, ut ceteras artis omittamus, quod dicebat Isocrates doctor singularis se calcaribus in Ephoro, contra autem in Theopompo frenis uti solere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 36:1)
adscribit etiam et quasi calcar admovet intercessisse se pro iis magnam pecuniam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 10:5)
Cicerones pueri amant inter se, exercentur, sed discunt, alter, uti dixit Isocrates in Ephoro et Theopompo, frenis eget, alter calcaribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 23:1)
Ceteri enim aut non viderunt viam, qua iretur ad carmen, aut visam timuerunt calcare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:8)
Haec quisquis calcare potest, in litore tuto ludat et hoc solum iudicet esse mare.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 15:5)
Addidisti ergo calcaria sponte currenti, pariterque et tibi veniam recusandi laboris et mihi exigendi verecundiam sustulisti.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 1:2)
cum mora non tuta est, totis incumbere remis utile, et admisso subdere calcar equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 108:2)
fac modo permaneas lasso, Graecine, fidelis, duret et in longas impetus iste moras, quae tu cum praestes, remo tamen utor in aura, nec nocet admisso subdere calcar equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 615)
excitat auditor studium, laudataque virtus crescit, et inmensum gloria calcar habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 215)
Intumui, quantusque feror, cum plurimus umquam, tantus eram, pariterque animis inmanis et undis a silvis silvas et ab arvis arva revelli cumque loco nymphas, memores tum denique nostri, in freta provolvi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:6)
quem, quasi sensurum, nautae calcare verentur appellantque Lichan.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:8)
squalent recincta veste pullati patres, saetasque plangens turba sumit textiles, inpexa villis virgo bestialibus nigrante vultum contegit velamine, iacens harenis et puer provolvitur.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium42)
mortalem Deus increpat quod sit non stabili fide nec calcare fluentia nec Christum valeat sequi.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section pr7)
"non Iuppiter acrem protexit Fabium, sed iuvit amoena Tarentus, quae dedit inlecebris domitum calcare tyrannum."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2259)
en tibi signatum libertatis documentum, quo voluit nos scire Deus, quodcumque sequendum est, sub nostra dicione situm, passimque remissum alterutram calcare viam.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1207)

SEARCH

MENU NAVIGATION