라틴어 문장 검색

insveta rudentem clamantem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2481)
et abusive dictum est, sicut supra de leonibus et sera sub nocte rudentum, nam rudere proprie asinorum est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2482)
aut ideo 'rudentem', quia supra ait semihominis Caci.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2484)
inmitti autem dicuntur rudentes cum vela laxantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2292)
ver- bum 'infode' venit ab eo quod est 'fodio fodis fodit', unde Plautus in Rudente "luto usus multo multam terram confode". et 'infode conchas' circa radices scilicet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3483)
Qua re hoc doctoris intellegentis est videre, quo ferat natura sua quemque, et ea duce utentem sic instituere, ut Isocratem in acerrimo ingenio Theopompi et lenissimo Ephori dixisse traditum est, alteri se calcaria adhibere alteri frenos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장3)
Cuius est vel maxime insigne illud exemplum, ut ceteras artis omittamus, quod dicebat Isocrates doctor singularis se calcaribus in Ephoro, contra autem in Theopompo frenis uti solere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 36:1)
Non enim illa, quae futura sunt, subito exsistunt, sed est quasi rudentis explicatio sic traductio temporis nihil novi efficientis et primum quidque replicantis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 183:4)
quod cum nemo facere nisi deus possit, relinquendum est homini, ut signis quibusdam consequentia declarantibus futura . non enim illa, quae futura sunt, subito exsistunt, sed est quasi rudentis explicatio sic traductio temporis nihil novi efficientis et primum quidque replicantis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 183:3)
adscribit etiam et quasi calcar admovet intercessisse se pro iis magnam pecuniam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 10:5)
Cicerones pueri amant inter se, exercentur, sed discunt, alter, uti dixit Isocrates in Ephoro et Theopompo, frenis eget, alter calcaribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 23:1)
hic tibi strepitus, fremitus, clamor tonitruum et rudentum sibilus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 2 1:10)
ut mihi Laconis illud dictum in hos cadere videatur, qui glorianti cuidam mercatori, quod multas navis in omnem oram maritimam demisisset, non sane optabilis quidem ista inquit rudentibus apta fortuna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 40:7)
Ceteri enim aut non viderunt viam, qua iretur ad carmen, aut visam timuerunt calcare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:8)
Haec quisquis calcare potest, in litore tuto ludat et hoc solum iudicet esse mare.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 15:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION