라틴어 문장 검색

simul studiis inertibus et iuvenum imperitiae suetum livere iis qui vividam et incorruptam eloquentiam tuendis civibus exercerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장5)
deicitur familiaritate sueta, post congressu et comitatu Otho, et ad postremum, ne in urbe aemulatus ageret, provinciae Lusitaniae praeficitur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 46장8)
quippe sueverat triremi et classiariorum remigio vehi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 4장6)
neque coniugiis suscipiendis neque alendis liberis sueti orbas sine posteris domos relinquebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 27장4)
his atque talibus recitatis et offensione manifesta, non ideo aut consules mutavere relationem aut Thrasea decessit sententia ceterive quae probaverant deseruere, pars, ne principem obiecisse invidiae viderentur, plures numero tuti, Thrasea sueta firmitudine animi et ne gloria intercideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 49장7)
comitabantur exercitum praeter alia sueta bello magna vis camelorum onusta frumenti ut simul hostem famemque depelleret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 12장2)
scilicet externae superbiae sueto non inerat notitia nostri apud quos vis imperii valet, inania tramittuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 31장3)
vidisse maestos civium vultus, audire secretas querimonias, quod tantum aditurus esset, cuius ne modicos quidem egressus tolerarent, sueti adversum fortuita aspectu principis refoveri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 36장4)
Cum per haec atque talia Marcellus, ut erat torvus ac minax, voce vultu oculis ardesceret, non illa nota et celebritate periculorum sueta iam senatus maestitia, sed novus et altior pavor manus et tela militum cernentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 29장1)
solum praeter oleam vitemque et cetera calidioribus terris oriri sueta patiens frugum pecudumque fecundum:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 5:1)
plebs sordida et circo ac theatris sueta, simul deterrimi servorum, aut qui adesis bonis per dedecus Neronis alebantur, maesti et rumorum avidi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 4장6)
hinc Caecina cum valido exercitu, inde Raeticae alae cohortesque et ipsorum Raetorum iuventus, sueta armis et more militiae exercita.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장3)
corpora militum aut Italiae sueta aut aestibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장12)
quippe et provinciales sueto militum contubernio gaudebant, plerique necessitudinibus et propinquitatibus mixti, et militibus vetustate stipendiorum nota et familiaria castra in modum penatium diligebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 80장9)
servirent Syria Asiaque et suetus regibus Oriens:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION