라틴어 문장 검색

Sensus excitat nepeta, thymum, satureia, hysopum, praecipueque puleium, ruta et cepe.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 32장2)
Calfacit vero ex qualibet farina cataplasma sive ex tritici sive farris sive hordei sive ervi sive lolii sive milii vel panicii vel lenticulae vel fabae vel lupini vel lini vel feni Graeci, ubi ea defervuit calidaque inposita est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장16)
quae calfaciunt, digerunt et emolliunt, praecipueque ad emolliendum potest cataplasma ex lini vel feni Graeci semine.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장20)
Perfricandae quoque eae partes manibus unctis ex vetere oleo sunt eique adiciendum aliquid ex calefacientibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장6)
Quin etiam cotidie ter quaterque opus est uti frictione vehementi, cum oleo et quibusdam calefacientibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장53)
4 At si lingua resoluta est, quod interdum per se, interdum ex morbo aliquo fit, sic ut sermo hominis non explicetur, oportet gargarizare ex aqua, in qua vel thymum vel hysopum vel nepeta decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 4장1)
Dum intermittitur, imponendum malagma aliquod ex calfacientibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장26)
Tum commodum est hysopum vel nepetam vel thumum vel apsinthium vel etiam furfures aut ficus aridas aut mulsam aquam decoquere, eaque gargarizare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장19)
— Oportet hysopum altero quoque die bibere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장6)
Praeter haec, si umida est, prosunt frictiones validae cum quibusdam calfacientibus, sic ut caput quoque siccum vehementer perfricetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장11)
utilis in ieiunio potio est apsinthi vel hysopi vel rutae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장12)
Perfricanda vero non diu sed vehementer brachia et crura et calfacienda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장53)
potui vero aqua mulsa, in qua hysopum aut ruta decocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장25)
Utilis in hoc morbo sunt thymum, satureia, hysopum, nepeta, amulum, sesamum, lauri bacae, pini flos, herba sanguinalis, menta, ex malo Cotoneo medium, columbae iecur recens et crudum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장17)
Praecipueque ad id valet vel trifolii semen vel cuminum vel apium vel serpullum vel cytisus vel portulaca vel nepeta vel thymum vel hysopum vel satureia:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION