라틴어 문장 검색

sane apricus et locus dicitur sole calens:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1283)
nam Brontes a tonitru dictus est, Steropes a fulgetra, ἀπο` τῆσ στεροπῆσ. Pyragmon vero, qui numquam a calenti incude discedit, ἀπο` τοῦ πυρο`σ και` τοῦ ἄκμονοσ;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4252)
nam et lapidum conflictu atque tritu elici ignem videmus et recenti fossione terram fumare calentem, atque etiam ex puteis iugibus aquam calidam trahi, et id maxime fieri temporibus hibernis, quod magna vis terrae cavernis contineatur caloris eaque hieme sit densior ob eamque causam calorem insitum in terris contineat artius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 25:4)
Haesimus calentes et transfudimus hinc et hinc labellis errantes animas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 79:10)
Seu tepet, indicium securas prodis ad aures;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 242)
quot nova terra parit flores, cum vere tepenti vitis agit gemmas pigraque fugit hiemps, lana tot aut plures sucos bibit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 38:1)
ista decent pueros aetate et amore calentes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 120:2)
illa recens pota est, nostra tepebit aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 428)
campus erat, campi claudebant ultima colles silvaque montanas occulere apta feras, in medio paucos armentaque rara relinquunt, cetera virgultis abdita turba latet, ecce velut torrens undis pluvialibus auctus aut nive, quae Zephyro victa tepente fluit, per sata perque vias fertur nec, ut ante solebat, riparum clausas margine finit aquas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권140)
"quid, quod hiems adoperta gelu tunc denique cedit, et pereunt lapsae sole tepente nives, arboribus redeunt detonsae frigore frondes, uvidaque in tenero palmite gemma tumet, quaeque diu latuit, nunc se qua tollat in auras, fertilis occultas invenit herba vias?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권120)
melle pater fruitur, liboque infusa calenti iure repertori candida mella damus, femina cur presset, non est rationis opertae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권496)
Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris mulcebant zephyri natos sine semine flores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 15:9)
Quae simul adspexit liquefacta rursus in unda, non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae igne levi cerae matutinaeque pruinae sole tepente solent, sic attenuatus amore liquitur et tecto paulatim carpitur igni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 48:8)
Dixit, et aptato pectus mucrone sub imum incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 15:1)
Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas et Libys Amphimedon, avidi committere pugnam, sanguine, quo late tellus madefacta tepebat, conciderant lapsi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION