라틴어 문장 검색

Aromata, et herbae acres ad palatum, multo magis sumptae interius, percipiuntur calida.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 132:1)
Acrimonia sive penetratio inest tam frigidis, qualia sunt acetum et oleum vitrioli, quam calidis, qualia sunt oleum origani et similia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 134:1)
Communes sunt complures actiones et calidi et frigidi, licet diversa admodum ratione.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 136:1)
Tabula Graduum sive Comparativae in Calido.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 139:1)
Primo itaque dicemus de iis quae nullum prorsus gradum caloris habent ad tactum, sed videntur habere potentialem tantum quendam calorem, sive dispositionem et praeparationem ad calidum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 140:1)
Postea demum descendemus ad ea quae sunt actu sive ad tactum calida, eorumque fortitudines et gradus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 140:2)
1. In corporibus solidis et tangibilibus non invenitur aliquid quod in natura sua calidum sit originaliter.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 141:1)
Non enim lapis aliquis, non metallum, non suphur, non fossile aliquod, non lignum, non aqua, non cadaver animalis, inveniuntur calida.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 141:2)
Aquae autem calidae in balneis videntur calefieri per accidens, sive per flammam aut ignem subterraneum, qualis ex Aetna et montibus aliis compluribus evomitur, sive ex conflictu corporum, quemadmodum calor fit in ferri et stanni dissolutionibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 141:3)
4. Inter vegetabilia non invenitur aliqua planta sive pars plantae (veluti lachryma aut medulla) quae sit ad tactum humanum calida.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 144:1)
atque ad interiorem tactum, veluti ad palatum aut ad stomachum aut etiam ad exteriores partes, post aliquam moram (ut in emplastris et unguentis) alia vegetabilia inveniuntur calida, alia frigida.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 144:3)
5. Non invenitur in partibus animalium, postquam fuerint mortuae aut separatae, aliquid calidum ad tactum humanum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 145:1)
6. Quae impinguant agros, ut fimi omnis generis, creta, arena maris, sal, et similia, dispositionem nonnullam habent ad calidum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 146:1)
Nam nec ea ipsa quae putrefacta solvuntur in animalcula, ut caro, caseus, ad tactum percipiuntur calida;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 147:2)
neque lignum putre, quod noctu splendet, deprehenditur ad tactum calidum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 147:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION