라틴어 문장 검색

' talia retexens explicabat pallium manusque tendebat sub ictu et sanguine, venarum ut undam profluam manantium et palpitantis oris exciperet globum:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1355)
caecus corusco lumine corruit atque in plateae pulvere palpitat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis20)
conpressa ligantur vincla lacertorum sub mentum et faucibus artis extorquent animam, nullo quae vulnere rapta palpitat atque aditu spiraminis intercepto inclusam patitur venarum carcere mortem.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1164)
Aspice - namque omnem, quae nunc obducta tuenti mortalis hebetat visus tibi et umida circum caligat, nubem eripiam;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 25:10)
Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis, et caligantem nigra formidine lucum ingressus manesque adiit regemque tremendum nesciaque humanis precibus mansuescere corda.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 18:8)
deinde cum proferenda sunt studia, caligat in sole et omnia nova offendit, ut qui solus didicerit quod inter multos faciendum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 86:1)
Itaque et vultum adducet ad tristia et inhorrescet ad subita et caligabit, si vastam altitudinem in crepidine eius constitutus despexerit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 4:3)
animus noster ad vera perspicienda caligat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 24:5)
nisi hic timor e pectore eiectus est, palpitantibus praecordiis vivitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 3:4)
Ille in se stupet, ille caligat, invidet caecis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 4:7)
Nunc volo tuas opes recognoscere, lamnas utriusque materiae, ad quam cupiditas nostra caligat.
(세네카, 행복론, Liber VII 54:4)
Occasionem blanditiarum putavit pectus filii in duas partes diductum et cor sub vulnere palpitans.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 90:3)
Vivere, Gallio frater, omnes beate volunt, sed ad pervidendum, quid sit quod beatam vitam efficiat, caligant ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 2:1)
Ecce quam miserum cor palpitat pectusque sollicitum ferit.
(세네카, Hercules Furens 19:20)
Vagus per artus errat excussos tremor, erectus horret crinis, impulsis adhuc stat terror animis et cor attonitum salit pavidumque trepidis palpitat venis iecur, ut fractus austro pontus etiamnum tumet, quamvis quiescat languidis ventis dies, ita mens adhuc vexatur excusso metu.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION