라틴어 문장 검색

Circeis nata forent an Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo ostrea callebat primo deprendere morsu, et semel aspecti litus dicebat echini.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV64)
scilicet et risu tremulo concussa cachinnant et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque multaque de rerum mixtura dicere callent et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 22:2)
quo bello filium suum annos quattuordecim natum, quod hostem manu percusserat, et pro contione laudavit et bulla aurea praetextaque donavit, insigniens puerum ultra annos fortem praemiis virilitatis et honoris.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 8:2)
qui cum iussus occidi in Reatino lateret, latebris proditis unus ex servis anulo eius et veste insignitus in cubiculo ad quod inruebant qui persequebantur pro domino iacuit, militibusque ingredientibus cervicem praebuit et ictum tamquam Urbinus excepit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 16:3)
Pleraque etiam simulachra Mercurii quadrato statu figurantur solo capite insignita et virilibus erectis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 14:1)
cuius vertex insignitus calatho et altitudinem sideris monstrat et potentiam capacitatis ostendit, quia in eum omnia terrena redeunt, dum inmisso calore rapiuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 15:5)
Quae praesens, inquit, locus et tempus exigit ego non calleo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 4:3)
quae ego calleo nec loco praesenti sunt apta nec tempori.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 4:4)
Nec longe petendus adsertor est, cum Disarius adsit, qui quid conveniat corporibus humanis non minus callet quam ipsa natura fabricae huius auctor et nutrix.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 3:7)
alii ante tempus conpetentis aetatis vel calvitio vel canitie insigniuntur, quae non nisi inopia caloris eveniunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 11:2)
quin potius, si quid callet vestra sapientia, scire ex vobis volo, ovumne prius extiterit an gallina?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 1:3)
quod autem turritam gestat coronam, ostendit superpositas terrae esse civitates, quas insignitas turribus constat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 11317)
nam 'aptum' coniunctum dicit ἀπο` τοῦ ἅπτεσθαι, non insignitum stellis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4825)
Caedicus quidam Tiburti Remulo, cum eum sibi absens hospitio vellet adiungere, misit phaleras et cingula, bullis aureis, hoc est clavis insignita.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3583)
nam verbum est 'insignio insignis'. et dicit exauctorari eius debere sententiam, quod de bello iudicat virtutis ignarus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3862)

SEARCH

MENU NAVIGATION