라틴어 문장 검색

et si recto calle ratio te duxerit, videbis auctoritatis dignitate sola quod dicimus esse concessum.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 143:2)
Et quoniam docui mundi mortalia templa esse [et] nativo consistere corpore caelum, et quae cumque in eo fiunt fierique necessest pleraque dissolui, qui restant percipe porro, quandoquidem semel insignem conscendere currum tu mihi supremae praescripta ad candida callis currenti spatium praemonstra, callida musa Calliope, requies hominum divomque voluptas, te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:1)
unde progrediens modo mediterranea modo maritima iuncta describit, inde rursus ad utrumque situm cohaerentium locorum disciplina describentis velut iter agentis accedit, nec ullo saltu cohaerentiam regionum in libro suo hiare permittit, sed hoc viandi more procedens redit unde digressus est, et ita finitur quicquid enumeratio eius amplectitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 3:1)
secreti celant calles amantibus congrui.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4431)
si 'ducebat', intellegimus inter calles pecorum raram fuisse semitam, hoc est hominum viam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3813)
quia si pressius (aratur terra ten)uior, umor ad inferiora (desidet et) . . . por . . . bunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 695)
nisi vio- lentia fiat naturae, omnia in deterius cadunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1986)
et tibi, quae Samios diduxit littera ramos, surgentem dextro monstravit limite callem;
(페르시우스, 풍자, satire 332)
dic hoc, magni pupille Pericli, scilicet ingenium et rerum prudentia velox ante pilos venit, dicenda tacendave calles.
(페르시우스, 풍자, satire 44)
Tibi recto vivere talo ars dedit et veri speciem dinoscere calles, nequa subaerato mendosum tinniat auro?
(페르시우스, 풍자, satire 549)
hic nos frugilegas adspeximus agmine longo grande onus exiguo formicas ore gerentes rugosoque suum servantes cortice callem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 51:2)
quas si quis errans ac vagus sectabitur, rectum relinquens tramitem, scrobis latentis pronus in foveam ruet, quam fodit hostilis manus, manus latronum, quae viantes obsidet iter sequentes devium, quid non libido mentis humanae struat?
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말5)
praebent rupta locum stagna viantibus, riparum in faciem pervia sistitur circumstans vitreis unda liquoribus, dum plebs sub bifido permeat aequore.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae20)
Iohannis huius artis haud minus potens Dei perennis praecucurrit Filium, curvos viarum qui retorsit tramites, et flexuosa corrigens dispendia dedit sequendam calle recto lineam.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium12)
patriae sua gloria Christus, persistit tamen adfirmans iter esse viandi multifidum variumque, Deus cum quaeritur unus;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2271)

SEARCH

MENU NAVIGATION