라틴어 문장 검색

nisi fallor, ordine eorum uestigia persequor et singillatim apprehendens omnem calumniae textum retexo.
(아풀레이우스, 변명 59:2)
non uos tot calumniarum tandem dispudet?
(아풀레이우스, 변명 61:11)
cuiuis clarius dilucet aliam rem inuidia nullam esse quae hunc et Herennium Rufinum, impulsorem huius, de quo mox dicam, ceterosque inimicos meos ad nectendas magiae calumnias prouocarit.
(아풀레이우스, 변명 65:2)
Hic est enim pueruli huius instigator, hic accusationis auctor, hic aduocatorum conductor, hic testium coemptor, hic totius calumniae fornacula, hic Aemiliani huius fax et flagellum, idque apud omnis intemperantissime gloriatur, me suo machinatu reum postulatum.
(아풀레이우스, 변명 72:4)
"multa sunt, quae sola prolata calumniae possint uideri obnoxia."
(아풀레이우스, 변명 80:16)
ueritas olim interuersa nunc se fert et uelut alto barathro calumnia se mergit.
(아풀레이우스, 변명 81:8)
reclamat uobis Pudentilla et sanitatem suam a uestris calumniis quodam praeconio uindicat nubendi autem seu rationem seu necessitatem fato adscribit, a quo multum magia remota est uel potius omnino sublata.
(아풀레이우스, 변명 82:5)
tuum hoc, Maxime, tuaeque prouidentiae beneficium est, quod a principio intellectas calumnias, ne corroborarentur tempore, praecipitasti et nulla impertita mora subneruiasti.
(아풀레이우스, 변명 82:10)
quae si omnia affatim retudi, si calumnias omnes refutaui, si me in omnibus non modo criminibus, uerum etiam maledictis procul a culpa tutus sum, si philosophiae honorem, qui mihi salute mea antiquior est, nusquam minui, immo contra ubique si cum septem pennis eum tenui:
(아풀레이우스, 변명 101:23)
"sed providentia deum, quae nihil impunitum nocentibus permittit, priusquam iste clandestinis itineribus elaberetur, mane praestolatus ad gravissimum iudicii vestri sacramentum eum curavi perducere."
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:9)
Sed Dei misericordia tantum facinus impunitum fieri non permittente, latrunculi, qui hoc perpetraverunt, omnes tanti sceleris persuasores capti ligatique per varia tormenta morte turpissima periere.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 97 102:8)
Quod tantum scelus si fuerit inpunitum nulla digna correctione pravorum, florentem te patriam putas relicturum?
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 2:11)
Alioquin et mansuetudo quam servare cupimus, et disciplina qua uti moderate nitimur, impediri potest, si deo aliud in occulto placet sive iudicanti hoc tantum malum flagello acriore plectendum sive etiam vehementius nascenti, si non correctis nec ad se conversis ad tempus esse voluerit inpunitum.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 6:6)
Quid eos qui restant, nullane censes disciplina cohercendos et proponendum aestimas inpunitum tam immanis furoris exemplum?
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 9:8)
Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat vobis stipendium vestrum.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 4:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION