라틴어 문장 검색

Munitiones enim a castris ad flumen perductae expugnatis iam castris Pompei prope iam expeditam Caesaris victoriam interpellaverunt, eadem res celeritate insequentium tardata nostris salutem attulit.
(카이사르, 내란기, 3권 70:3)
Sed sive ipsorum perturbatio sive error aliquis sive etiam fortuna partam iam praesentemque victoriam interpellavisset, dandam omnibus operam, ut acceptum incommodum virtute sarciretur.
(카이사르, 내란기, 3권 73:8)
Ampium conatum esse pecunias tollere Epheso ex fano Dianae eiusque rei causa senatores omnes ex provincia evocasse, ut his testibus in summa pecuniae uteretur, sed interpellatum adventu Caesaris profugisse.
(카이사르, 내란기, 3권 105:2)
Quid sibi vellet? Cur in suas possessiones veniret? Provinciam suam hanc esse Galliam, sicut illam nostram. Ut ipsi concedi non oporteret, si in nostros fines impetum faceret, sic item nos esse iniquos, quod in suo iure se interpellaremus.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 44장8)
somnus interpellatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장8)
somnus interpellatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 1:8)
somnus interpellatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 1:12)
Nos quidem aliquando iuste dolentes tam vindicamus, quam animadvertimus in eos, qui seditionibus familiam concitant, qui calumniantur magistros suos;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 18:3)
id unum septem annis quibus Moesiam, duodecim quibus praefecturam urbis obtinuit, calumniatus est rumor.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 75장5)
Marcum Catonem interpellantem extrahi curia per lictorem ducique in carcerem iussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 4:1)
sed ut cognouit Antonium post fugam a M. Lepido receptum ceterosque duces et exercitus consentire pro partibus, causam optimatium sine cunctatione deseruit, ad praetextum mutatae uoluntatis dicta factaque quorundam calumniatus, quasi alii se puerum, alii ornandum tollendumque iactassent, ne aut sibi aut ueteranis par gratia referretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 12장 1:1)
tabulas ueterum aerari debitorum, uel praecipuam calumniandi materiam, ex[c]ussit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 32장 2:1)
atque etiam, si quid in sermone uel in continua oratione blandius de se diceretur, non dubitaret interpellare ac reprehendere et commutare continuo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 27장 1:2)
sed offensus interpellari se toto mense ab iis qui potestatem sui die festo non habuissent, ultra non tulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 34장 2:5)
tanto magis, quod urbe egrediens ne quis se interpellaret edixerat ac toto itinere adeuntis submouerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 40장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION