라틴어 문장 검색

igitur, si ita est, desistant calumniari communis absentiae necessitatem vultuum mage quam morum praedicatores.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 2:4)
cessatum a milite ac de industria, ut obtrectaretur laudibus ducis, impedita victoria est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 511:2)
instruenti exercitum decem effusis equis advolant ex hostium acie Numidae nuntiantes populares suos, primum ea seditione motos qua trecenti ex numero suo concesserint Heracleam, dein quod praefectum suum ab obtrectantibus ducibus gloriae eius sub ipsam certaminis diem ablegatum videant, quieturos in pugna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 609:1)
sed nondum Romam accusator Eumenes venerat, qui calumniando omnia detorquendoque suspecta et invisa efficeret et persuadere vobis conaretur, non posse Graeciam in libertate esse et vestro munere frui, quoad regnum Macedoniae incolume esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 447:1)
"sed videlicet, cui nullum crimen, nullum probrum dicere poterat, eius obtrectare laudes voluit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 444:1)
Hunc obtrectare si volet malignitas, Imitari dum non possit, obtrectet licet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta ad Particulonem.5)
obtrectare vero alteri aut illa vitiosa aemulatione, quae rivalitati similis est, aemulari quid habet utilitatis, cum sit aemulantis angi alieno bono quod ipse non habeat, obtrectantis autem angi alieno bono, quod id etiam alius habeat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 56:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION