라틴어 문장 검색

"maius, rex optime, maius numen nescio quod nostris intervenit aris quam sufferre queant spumantia cymbia lacte, caesarum sanguis pecudum, verbena, coronae, accitas video longe dispergier umbras, territa Persephone vertit vestigia retro extinctis facibus, tracto 1 fugitiva flagello, nil agit arcanum murmur, nil Thessala prosunt carmina, turbatos revocat nulla hostia manes, nonne vides ut turibulis frigentibus ignis marceat, ut canis pigrescat pruna favillis?"
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3151)
sed enim infremit inque tyranni oculos sputa iacit, simulacra dehinc dissipat inpositamque molam turibulis pede prosubigit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.36)
ut, qui mirantibus, quod humile candelabrum emisset, pransorium erit, inquit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 208:3)
neque patiaris ut te ab hoc proposito propediem coniunx domum feliciter ducenda de-flectat, sisque oppido meminens quod olim Marcia Hortensio, Terentia Tullio, Calpurnia Plinio, Pudentilla Apuleio, Rusticiana Symmacho legentibus meditantibusque candelas et candelabra tenuerunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 5:3)
vos vero tacturi paginam altaris nihil, ut audio, offertis ignis alieni, sed comitantibus victimis caritatis castitatisque fragrantissimum incensum turibulis cordis adoletis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 4:1)
praeterea candelabra et lucernae et canes aliqui et offulae, quae illos ad eversionem luminum extendant:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 7:4)
eae per manus, succedentes deinde aliae aliis, omni obviam effusa civitate, turibulis ante ianuas positis qua praeferebatur atque accenso ture, precantibus ut volens propitiaque urbem Romanam iniret, in aedem Victoriae quae est in Palatio, pertulere deam pridie idus Apriles;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 199:1)
pro columnis enim struuntur calami striati cum crispis foliis et volutis, pro fastigiis appagineculi, item candelabra aedicularum sustinentia figuras, supra fastigia eorum surgentes ex radicibus cum volutis teneri flores habentes in se sine ratione sedentia sigilla, non minus coliculi dimidiata habentes sigilla alia humanis, alia bestiarum capitibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장9)
quemadmodum enim potest calamus vere sustinere tectum aut candelabrum ornamenta fastigii, seu coliculus tam tenuis et mollis sustinere sedens sigillum, aut de radicibus et coliculis ex parte flores dimidiataque sigilla procreari?
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장11)
turibulum sub scorpionis aculeo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION