라틴어 문장 검색

aut atramentum sutorium, quod candens factum, deinde contritum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 4:4)
tum in pelvem candentes silices demitti sic, ut aqua tegantur, hominemque eum hiante ore vaporem excipere, ut supra dictum est, undique inclusum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 7:2)
Nam si sine nervis est, candenti ferramento aperiri debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 4:3)
deinde candens, sublata palpebra sic, ut ejus perniciosi pili in conspectum curantis veniant, sub ipsis pilorum radicibus ab angulo immittenda est, ut ea tertiam partem palpebrae transsuat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 23:3)
Nihilo minus autem et in temporibus, et inter frontem atque verticem eminentibus venis idem candens ferrum admoverunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 52:4)
Nam qua cavum esse debet, vel medicamentum aliquod imponendum est ex adurentibus, vel candente ferro aperiendum, vel etiam scalpello incidendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 2:3)
At ubi aures, in viro puta, perforatae sunt, et offendunt, trajicere id cavum celeriter candente acu satis est, ut leviter ejus orae exulcerentur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 3:1)
tum per id tenue ferramentum candens dandum esse ad ipsum os:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XI De ozaena. 1:4)
Vel narem incidendam esse ab ima parte ad os, ut et conspici locus possit, et facilius candens ferramentum admoveri.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XI De ozaena. 1:7)
Oportet in utrolibet candens ferramentum gingivis admovere, ut attingat leviter, non insidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 2:3)
ut vinum, in quo malicorium decoctum, aut in quod galla candens conjecta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 6:6)
tum patefacta vena, tenui et retuso ferramento candente modice premitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXI De varicibus. 2:3)
sed, qua parte maxime tumebit, demittendum erit candens ferramentum, donec ad pus perveniat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 8:3)
hunc neque candentes audent vestire pruinae, hunc venti pulsare timent, hunc laedere nimbi.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:28)
multos hausere profundae vasta mole nives, cumque ipsis saepe iuvencis naufraga candenti merguntur plaustra barathro.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:127)

SEARCH

MENU NAVIGATION