라틴어 문장 검색

tum per id tenue ferramentum candens dandum esse ad ipsum os;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 11장4)
Vel narem incidendam esse ab ima parte ad os, ut et conspici locus possit, et facilius candens ferramentum admoveri;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 11장7)
— Oportet in utrolibet candens ferramentum gingivis admoveri, ut attingat leviter, non insidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장3)
Sed inponendum calidum ex farina et fico cataplasma est, donec ibi pus moveatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장21)
continendaque ore reprimentia, ut vinum, in quo malicorium decoctum, aut in quo galla candens coniecta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장30)
Si inflammatio increscit, adiciendum prioribus cataplasma ex lenticula et melle vel malicorio, quod in austeri vino coctum sit, vel ex his mixtis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장57)
tunc inponendum cataplasma ex triticea farina, cui resina pinea adiecta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장59)
Inflammatione finita, propter nervos priore cataplasmate, dein cerato utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장65)
Eo vero tempore superhabendum cataplasma ex lini semine, quod ante aliquis ex mulso decoxerit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장11)
Quidam cataplasmatis calfacientibus utuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장122)
Postero die is desidere in aquam caldam debet eodemque cataplasmate foveri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장37)
tum patefacta vena tenui et retuso ferramento candente modice premitur, vitaturque, ne plagae ipsius orae adurantur, quas reducere hamulis facile est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 31장8)
Gravioribus vero doloribus urguentibus cataplasma inponi quoque conveniet vel ex lolio vel ex hordeo, cui pinguis fici tertia pars sit adiecta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장21)
noctu vero idem aut ceratum aut malagma aut panni, quia potest cataplasma decidere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장23)
sed qua parte maxime tumebit, demittendum erit candens ferramentum, donec ad pus perveniat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION