라틴어 문장 검색

possetne uno tempore florere, dein vicissim horrere terra, aut tot rebus ipsis se inmutantibus solis accessus discessusque solstitiis brumisque cognosci, aut aestus maritimi fretorumque angustiae ortu aut obitu lunae commoveri, aut una totius caeli conversione cursus astrorum dispares conservari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 19:2)
quae cum est aquilonia aut australis, in lunae quoque cursu est et brumae quaedam et solstitii similitudo, multaque ab ea manant et fluunt quibus et animantes alantur augescantque et pubescant maturitatemque adsequantur quae oriuntur e terra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 50:3)
at illud non modo non adrogantis sed potius prudentis, intellegere se habere sensum et rationem, haec eadem Orionem et Caniculam non habere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 26:5)
Etenim Ceos accepimus ortum Caniculae diligenter quotannis solere servare coniecturamque capere, ut scribit Ponticus Heraclides, salubrisne an pestilens annus futurus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 187:3)
etenim Ceos accepimus ortum Caniculae diligenter quotannis solere servare coniecturamque capere, ut scribit Ponticus Heraclides, salubrisne an pestilens annus futurus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 187:3)
Et fluxuum differentia maxima incidet in tempora Solstitiorum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 18:27)
"siccas insana canicula messes iam dudum coquit et patula pecus omne sub ulmo est" unus ait comitum."
(페르시우스, 풍자, satire 34)
Saepe oculos, memini, tangebam parvus olivo, grandia si nollem morituri verba Catonis dicere non sano multum laudanda magistro, quae pater adductis sudans audiret amicis, iure etenim id summum, quid dexter senio ferret scire erat in voto, damnosa canicula quantum raderet, angustae collo non fallier orcae, neu quis callidior buxum torquere flagello.
(페르시우스, 풍자, satire 330)
nec grave te tempus sitiensque Canicula tardet, nec via per iactas candida facta nives.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 8:2)
nec mihi solstitium quicquam de noctibus aufert, efficit angustos nec mihi bruma dies, scilicet in nobis rerum natura novata est, cumque meis curis omnia longa facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 104)
CorydonMuscosi fontes et somno mollior herba, et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra, solstitium pecori defendite;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS28)
Humida solstitia atque hiemes orate serenas, agricolae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:11)
hic in reducta valle Caniculae vitabis aestus et fide Teia dices laborantis in uno Penelopen vitreamque Circen;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 175)
te flagrantis atrox hora Caniculae nescit tangere, tu frigus amabile fessis vomere tauris praebes et pecori vago.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 134)
Incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod paenula solstitio, campestre nivalibus auris, per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1110)

SEARCH

MENU NAVIGATION