라틴어 문장 검색

mutatio, si ea est, quam Rutilius ἀλλοίωσιν vocat, dissimilitudinem ostendit horminum, rerum, factorum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 246:1)
A qua professione dissimilitudo nos separabit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 4:2)
Etiamnunc dicam, unde sit ista inconstantia et dissimilitudo rerum consiliorumque:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 4:1)
Cum haec illis sanctae voces praeminarentur, eadem semper omnes ingerebant fore uti sub extimis curriculis saeculi ex omni iam gente et populo et loco cultores sibi adlegeret deus multo fideliores in quos gratiam transferret, pleniorem quidem ob disciplinae auctioris capacitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 6:1)
regia acies varia magis multis gentibus, dissimilitudine armorum auxiliorumque erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 450:1)
solent autem eadem in lacunis nata esse, quae sidentes praeter reliquum agrum excipiunt ex imbribus et agris per hiemem propterque capacitatem diutius conservant umorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장26)
namque uti aeneum vas non in summis labris plenum sed aquae mensurae suae capacitatis habens tribus duas partes operculumque in eo conlocatum, cum ignis vehementi fervore tangatur, percalefieri cogit aquam, ea autem propter naturalem raritatem in se recipiens fervoris validam inflationem non modo implet vas, sed spiritibus extollens operculum et crescens abundat, sublato autem operculo emissis inflationibus in aere patenti rursus ad suum locum residit:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장9)
At enim, quoniam in naturis hominum dissimilitudines sunt, ut alios dulcia, alios subamara delectent, alii libidinosi, alii iracundi aut crudeles aut superbi sint, alii a talibus vitiis abhorreant, - quoniam igitur, inquit, tantum natura a natura distat, quid mirum est has dissimilitudines ex differentibus causis esse factas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 13:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION