라틴어 문장 검색

Et quia sacrorum omnium praesulem esse te, Vetti Praetextate, divina voluerunt, perge, quaeso, rationem mihi tantae sub uno nomine in nominibus diversitatis aperire.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 1:3)
Hae autem aetatum diversitates ad solem referuntur, ut parvulus videatur hiemali solstitio, qualem Aegyptii proferunt ex adyto die certa, quod tunc brevissimo die veluti parvus et infans videatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 10:1)
cuius vertex insignitus calatho et altitudinem sideris monstrat et potentiam capacitatis ostendit, quia in eum omnia terrena redeunt, dum inmisso calore rapiuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 15:5)
sed indulgentia tam fortunae quam patris abutebatur, cum alioquin litterarum amor multaque eruditio, quod in illa domo facile erat, praeterea mitis humanitas minimeque saevus animus ingentem feminae gratiam conciliarent, mirantibus qui vitia noscebant tantam pariter diversitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 2:2)
Apertius vellem me has diversitates sub personarum exemplis doceres.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 6:2)
Vis autem videre, quemadmodum haec quattuor genera dicendi Virgilius ipse permisceat, et faciat unum quoddam ex omni diversitate pulcherrimum temperamentum?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 13:2)
Eadem scommata eosdem modo iuvare modo mordere possunt pro diversitate praesentium personarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 18:1)
Qui autem multiplici cibo alitur diversas patitur qualitates ex diversitate sucorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 11:1)
Sic et elementa, quae sunt nostra principia, ex diversitatibus et ipsa constant et nos nutriunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 21:1)
et quia vis generandi inserta sit singulis, ab his iam procedere nascendi modos quos pro diversitate animantium natura variavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 14:2)
sed videtur pro tempore ac diversitate usus ideoque iuvencum ait.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4812)
et hoc dicens ex colorum diversitate quaerit ornatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 503)
alii 'mysticam' sic accipiunt, ut vannum vas vimineum latum dicant, in quod ipsam propter capacitatem congerere rustici pri- mitias frugum soleant et Libero et Liberae sacrum facere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1668)
ingluviem ventris capacitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4312)
utrum capacitatem aliquam in animo putamus esse, quo tamquam in aliquod vas ea quae meminimus infundantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 60:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION