라틴어 문장 검색

Adustis capitulis fit cicatrix, quae sanguinem fundi prohibet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 32:5)
eoque fit, ut omnia venarum quasi capitula conspicua sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 6:4)
Tum si capitulum exiguum est, basimque tenuem habet, adstringendum lino paulum supra est, quam ubi cum ano committitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 6:5)
neque relinquendum quidquam ex eo capitulo, neque quidquam ex ano demendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 7:4)
Qua incisum est, acus debet immitti, infraque eam lino id capitulum alligari.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 7:6)
si capitula simul non exciderunt, digito promovenda:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 9:4)
alterum capituli longioris, quod ab acuto mucrone incipit, deinde subito latius fit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 1:9)
in qua summa capitulum est rotundum et leniter cavum, ut recipere particulam aliquam ex capite humeri possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 3:2)
Huc accedunt semisses usurarum sestertia tria milia et quadringenti octoginta nummi biennii temporis, quo velut infantia vinearum cessat a fructu.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 9:1)
isque bipalio prius subigi debet, quae est altitudo pastinationis, cum in duos pedes et semissem convertitur humus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 3:3)
Campestris locus alte duos pedes et semissem infodiendus est, acclivis regio tres;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 8:1)
Quod deinde cum est factum, fossor insequitur, scrobemque alternis omissis in ordinem spatiis a calamo ad proximum calamum non minus altum quam duo pedes et semissem planis locis refodit, acclivibus in dupondiumet dodrantem, praecipitibus etiam in tres pedes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 2:1)
Mox Iulius Atticus et Cornelius Celsus, aetatis nostrae celeberrimi auctores, patrem atque filium Sasernam secuti, quicquid residui fuit ex vetere palma per ipsam commissuram, qua nascitur materia nova, raserunt, atque ita cum suo capitulo sarmentum depresserunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 4:4)
"Istud quidem contingere potest etiam, si ager bipalio moveatur et deprimatur scrobis in regesto, quod est fermentatum plus dupondio semisse;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 3:1)
Idem tamen sarmentum, quod in materiam summittimus, ab imo usque in tres pedes et semissem pampinabimus, et omnes eius intra id spatium nepotes enatos saepius decerpemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 6장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION