라틴어 문장 검색

a me pauca, et ea summatim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 28 4:3)
sed tamen ut maneamus in perspicuis firmius et constantius, maiore quadam opus est vel arte vel diligentia, ne ab is quae clara sint ipsa per sese quasi praestrigiis quibusdam et captionibus depellamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 61:3)
oportet igitur et ea quae pro perspicuitate responderi possunt in promptu habere, de quibus iam diximus, et esse armatos ut occurrere possimus interrogationibus eorum captionesque discutere, quod deinceps facere constitui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 63:4)
Naevi, si in parvola re captionis aliquid vererere, non statim ad C. Aquilium aut ad eorum aliquem, qui consuluntur, cucurrisses?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 16장 3:2)
atque in primis duabus dicendi partibus qualis esset summatim breviterque descripsimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 16장 1:1)
Ut unum praestansque exemplum supponamus, summatim cogitationes perstringere volumus dilecti Patriarchae Oecumenici Bartholomaei, quocum plenae ecclesialis communionis spem participamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 11:3)
Hic eventus per turbidum inter Deum et Cain colloquium summatim est narratus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 91:3)
In fide vita, quatenus filialis exsistentia, agnitio est primigenii et absoluti doni, quod in fundamento positum est hominis exsistentiae, atque summatim sententia sancti Pauli ad Corinthios referri potest:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:4)
Per fidem salus in eo stat ut primus locus agnoscatur Dei doni, quemadmodum summatim asserit sanctus Paulus:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:17)
Sanctus Augustinus summatim « comprehendere » et « firmum esse » suis in Confessionibus perstrinxit, cum de veritate loqueretur cui committi staturi possunt:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:17)
caecus adest oculis iam Christi ex ore refectis seque luto et nitidis lucem sumpsisse fluentis clamat, et auctorem stupefacta per oppida monstrat, auctorem lucis largitoremque dierum, non dedignatum medicae purgamen aquai corpore sub proprio monstrare errantibus aegris, milibus ex multis paucissima quaeque retexam, summatim relegam totus quae non capit orbis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3234)
interim summatim, quid et a qua lectione petere possint, qui confirmare facultatem dicendi volent, attingam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 45:5)
Quare depone istam spem, posse te summatim degustare ingenia maximorum virorum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 5:1)
Idem de istis captionibus dico;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 8:5)
Talia esse scripta eius non dubito, etiam si magis reminiscor quam teneo haeretque mihi color eorum non ex recenti conversatione familiariter, sed summatim, ut solet ex vetere notitia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION