라틴어 문장 검색

Et quamquam generaliter adversum Deum sapiat, quidquid diaboli est, et quod diaboli est, idolatria sit, cui omnia idola mancipantur, tamen et in alio loco speciatim nominatimque determinat dicens:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:4)
Neget avaritiam idolatriam, qui potest triginta argenteis dominum venditum appellare iustitiam;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:7)
"Frater sororem virginem deserit, caelibem spernit virgo germanum, et, cum in eodem proposito esse se simulent, quaerunt alienorum spiritale solacium, ut domi habeant carnale commercium."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:61)
Grandis ergo virtutis est et sollicitae diligentiae superare, quod natus sis in carne, non carnaliter vivere, tecum pugnare cottidie et inclusum hostem Argi, ut fabulae ferunt, centum oculis observare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:10)
Cumque pectoris sui cellarium his opibus locupletarit, mandet memoriae Prophetas et Heptateuchum et Regum ac Paralipomenon libros Hesdraeque et Hester volumina, ut ultimum sine periculo discat Canticum Canticorum, ne, si in exordio legerit, sub carnalibus verbis spiritalium nuptiarum epithalamium non intellegens vulneretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 12:7)
Si apostoli habentes potestatem de evangelio vivere laborabant manibus suis, ne quem gravarent, et aliis tribuebant refrigeria, quorum pro spiritalibus debebant metere carnalia, cur tu in usus tuos cessura non praepares?
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:8)
"Quem si patrem dixero, carnalem opineris;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:36)
"Deum oculis carnalibus vis videre, cum ipsam animam tuam, qua vivificaris et loqueris, nec aspicere possis nec tenere?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:24)
Oppositum fidei hic sicut idololatria apparet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:2)
Martinus Buber hanc idololatriae definitionem memorabat, quam rabbinus de Kock obtulit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:5)
idololatria habetur « cum vultus observanter ad vultum qui non est vultus se convertit ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:6)
Idcirco idololatria semper est multorum deorum cultus, ex uno ad alium dominum sine intermissione motus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:12)
Idololatria nullum iter praebet, sed multiplices semitas, quae certam ad metam non ducunt et labyrinthum potius fingunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:13)
Fides qua conversione nectitur, idololatriae opponitur;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:16)
at tu, posteritas carnis, carnaliter omnia cernens, carnis opus sub lege geris, quam spiritus inplet interior;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3118)

SEARCH

MENU NAVIGATION