라틴어 문장 검색

Ea series caelum ac sidera mouet, elementa in se inuicem temperat et alterna commutatione transformat, eadem nascentia occidentiaque omnia per similes fetuum seminumque renouat progressus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:7)
2. Eructuavit incendium tue dilectionis verbum confidentie vehementis ad me, in quo consuluisti, carissime, utrum de passione in passionem possit anima transformari:
(단테 알리기에리, Epistolae 13:1)
"Frater sororem virginem deserit, caelibem spernit virgo germanum, et, cum in eodem proposito esse se simulent, quaerunt alienorum spiritale solacium, ut domi habeant carnale commercium."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:61)
"Nos autem omnes revelata facie gloriam domini speculantes in eandem imaginem transformamur a gloria in gloriam, quasi a domini spiritu."
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:3)
Grandis ergo virtutis est et sollicitae diligentiae superare, quod natus sis in carne, non carnaliter vivere, tecum pugnare cottidie et inclusum hostem Argi, ut fabulae ferunt, centum oculis observare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:10)
Cumque pectoris sui cellarium his opibus locupletarit, mandet memoriae Prophetas et Heptateuchum et Regum ac Paralipomenon libros Hesdraeque et Hester volumina, ut ultimum sine periculo discat Canticum Canticorum, ne, si in exordio legerit, sub carnalibus verbis spiritalium nuptiarum epithalamium non intellegens vulneretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 12:7)
Si apostoli habentes potestatem de evangelio vivere laborabant manibus suis, ne quem gravarent, et aliis tribuebant refrigeria, quorum pro spiritalibus debebant metere carnalia, cur tu in usus tuos cessura non praepares?
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:8)
"Quem si patrem dixero, carnalem opineris;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:36)
"Deum oculis carnalibus vis videre, cum ipsam animam tuam, qua vivificaris et loqueris, nec aspicere possis nec tenere?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:24)
Corpus omne in alterius cujuscunque generis corpus transformari posse, & qualitatum gradus omnes intermedios sucessivè induere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 7:2)
Iuppiter aut in aves aut se transformat in aurum Aut secat inposita virgine taurus aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1225)
dicta facit gemmasque novem transformat in ignes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권341)
grandiaque in torvos transformat membra iuvencos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 28:12)
nam tactu natarum cuncta mearum in segetem laticemque meri canaeque Minervae transformabantur, divesque erat usus in illis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 60:7)
mox eadem Teucras fuerat mersura carinas, ni prius in scopulum, qui nunc quoque saxeus exstat, transformata foret:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION