라틴어 문장 검색

ignoratur enim quae sit natura animai, nata sit an contra nascentibus insinuetur et simul intereat nobiscum morte dirempta an tenebras Orci visat vastasque lacunas an pecudes alias divinitus insinuet se, Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno detulit ex Helicone perenni fronde coronam, per gentis Italas hominum quae clara clueret;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 5:6)
sed metus in vita poenarum pro male factis est insignibus insignis scelerisque luela, carcer et horribilis de saxo iactus deorsum, verbera carnifices robur pix lammina taedae;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:12)
at quos effugium servarat corpore adeso, posterius tremulas super ulcera tetra tenentes palmas horriferis accibant vocibus Orcum, donique eos vita privarant vermina saeva expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 34:3)
ianua ne pote eis Orci regionibus esse credatur, post hinc animas Acheruntis in oras ducere forte deos manis inferne reamur, naribus alipedes ut cervi saepe putantur ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 24:8)
hac animas ille evocat Orco Pallentes, alias sub Tartara tristia mittit, Dat somnos adimitque et lumina morte resignat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 11:5)
iuvenum primos tot miserit Orco?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 14:3)
Nondum illi flavum Proserpina vertice crinem Abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 1:2)
Deinde Iris a Iunone missa abscidit ei crinem et ad Orcum refert.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 1:3)
In hac enim fabula in scenam Orcus inducitur gladium gestans quo crinem abscidat Alcestidis, et sic loquitur, Ἡ δ’ οὖν γυνὴ κάτεισιν εἰς Ἅιδου δόμους.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 4:1)
Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 14:4)
ut qui carnifices expertus est et tormenta membrorum, aut qui infaustas pertulit orbitates, vel cui nota quondam adflicta censoria est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 10:2)
primo pallentis hiatu Haeret adhuc Orci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:46)
Postquam triste caput fastidia vispillonum Et miseri meruit taedia carnificis, Uteris ore aliter nimiaque aerugine captus Adlatras nomen quod tibi cumque datur.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXI2)
Hic miserum Scythica sub rupe Promethea radat, Carnificem duro pectore poscet avem;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXXIV5)
Mullorum leporumque et suminis exitus hic est, Sulphureusque color carnificesque pedes.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLVIII5)

SEARCH

MENU NAVIGATION