라틴어 문장 검색

Ergo uiam superans incerto limite, gressu Ambiguo, casu ductore, errore magistro, Nature Fortuna domum perquirit et illam Vix tandem forte uaga, preceps, mobilis, errans Inuenit, aduentum cuius mirata stupescit Curia.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:21)
"tu meis iam nunc extremis aerumnis subsiste, tu fortunam collapsam affirma, tu saevis exanclatis casibus pausam pacemque tribue;"
(아풀레이우스, 변신, 11권 2:6)
Nostri laetari, nonnulli etiam timere, quod in eum locum res fortunaeque omnium deducerentur ut quicquid post horam casus tribuisset, in dubio poneretur.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:8)
MACEDONIAM Asia statim et regem Philippum Antiochus excepit quodam casu, quasi de industria sic adgubernante fortuna, ut quem ad modum ab Africa in Europam, sic ab Europa in Asiam ultro se suggerentibus causis imperium procederet, et cum terrarum orbis situ ipse ordo victoriarum navigaret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 1:1)
Magna etiam illa laus et admirabilis videri solet tulisse casus sapienter adversos, non fractum esse fortuna, retinuisse in rebus asperis dignitatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 346:4)
casus hoc loco ruinae, ut ceciditque superbum Ilium, non fortunae intellegendus est casus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6231)
posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas, quidve ferat nobis casus quive exitus instet.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 29:6)
scilicet in superis etiam fortuna luenda est, nec veniam laeso numine casus habet, illa nostra die, qua me malus abstulit error, parva quidem periit, sed sine labe domus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 152)
Hic casus Romanae pacis exitium erit, hic tanti fortunam populi in ruinas aget ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 22:1)
Et quoniam casu Christiani ritus invenit celebrari sollemnitatem, impraepedite modi fortunae virile et muliebre secus cum supellectili non parva indefensum abduxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 2:1)
posse hunc casum ad ipsos recidere demonstrant: miserantur communem Galliae fortunam: omnibus pollicitationibus ac praemiis deposcunt qui belli initium faciant et sui capitis periculo Galliam in libertatem vindicent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 1장5)
Rapit omnia casus, Atque incerta facit, quos vult, Fortuna nocentes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:17)
quod ad me attinet, et humanae infirmitatis memini et vim Fortunae reputo et omnia quaecumque agimus subiecta esse mille casibus scio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 418:1)
Quod cum animadverterent oppidani miserrimaque Alesiae memoria solliciti similem casum obsessionis vererentur, maximeque ex omnibus Lucterius, qui fortunae illius periculum fecerat, moneret frumenti rationem esse habendam, constituunt omnium consensu parte ibi relicta copiarum ipsi cum expeditis ad importandum frumentum proficisci.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 35장1)
casus multis hic cognitus ac iam tritus et e medio fortunae ductus acervo.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII5)

SEARCH

MENU NAVIGATION