라틴어 문장 검색

Quod si gravior dolor est, utiliter et alvus ducitur, et calida cataplasmata super maxillas inponuntur, et ore umor calidus cum medicamentis aliquibus continetur, saepiusque mutatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장4)
Quin etiam quaedam quasi cataplasmata in dentem ipsum inlinuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장10)
Aerugo quoque cum cocto melle eaque quae ad oris ulcera supra (11, 1.2) conprensa sunt curant aut Erasistrati conpositio aut Cratonis recte super purulenta naturalia inponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장32)
inponendaque eadem aut etiam omphacium cum melle aut id, quod ex aerugine et melle ad aures fit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장42)
Si vero ulcus latius atque altius serpit, eodem modo elui debet, inponi vero aut aerugo aut omphacium cum melle aut Andronis compositio aut marrubii, murrae aut croci, aluminis scissilis cocti, rosae foliorum aridorum, gallae, singulorum P. I;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장45)
deinde ipse quoque medicamentis urendus, maximeque chalcitide cum melle aut aerugine cum cocto melle, aut ovillo stercore fricto et contrito cum eodem melle.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장89)
aeruginis P. I;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장138)
aut aeruginis rasae P. I, squamae P. II mellis cyatho coguntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 19장11)
satisque est cataplasmatis efficere, ut per se pus aperiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장20)
Quidam adurentia inponunt, ut atramentum sutorium vel chalcitidem vel aeruginem rasam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장98)
deinde adustum locum purgandum esse aerugine et melle:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 11장5)
Sed inponendum calidum ex farina et fico cataplasma est, donec ibi pus moveatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장21)
Si inflammatio increscit, adiciendum prioribus cataplasma ex lenticula et melle vel malicorio, quod in austeri vino coctum sit, vel ex his mixtis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장57)
tunc inponendum cataplasma ex triticea farina, cui resina pinea adiecta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장59)
Inflammatione finita, propter nervos priore cataplasmate, dein cerato utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장65)

SEARCH

MENU NAVIGATION