라틴어 문장 검색

Xenophanes paulo etiam antiquior unum esse omnia, neque id esse mutabile, et id esse deum neque natum umquam et sempiternum, conglobata figura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 158:7)
apicem deinde ardui montis petit, visurus inde conglobatum turbidae fumum ruinae cladis et dirae struem, tectus flagellis multinodis germinis, nato et repente perfruens umbraculo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium37)
Cain cruentus, unitatis invidus, mundi colonus, immolator squalidus, cuius litamen sordet et terram sapit, terram caduci corporis, venam putrem, umore denso conglobatam et pulvere, natura cuius fraude floret fertili fecunda fundens noxiorum crimina, animaeque vitam labe carnis enecat.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말19)
conglobat in cuneum Latios simul ac peregrinos permixtim populos religionis amor.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.49)
Iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis in stabulis turpi dilapsa cadavera tabo donec humo tegere ac foveis abscondere discunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:18)
aut, si non vis gratus videri, quia nullum habes illius beneficium, sed te atomi et istae micae tuae forte ac temere conglobaverunt, cur colis ?
(세네카, 행복론, Liber IV 90:2)
quod ubi nuntius rettulit, protinus cuncti non modeste neque singuli sed propere et catervatim oscula ac dexteras mihi dederunt, solus Curio meus, in transfugarum perfidiam invectus, cum advesperasceret, per cathedrarios servos vispillonibus taetriores domum raptus ac reportatus est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 9:1)
dixi ad extremum pressus oratu procerum conglobatorum, sciret conatibus suis versu nil reponendum, derogare actibus meis in posterum tamen si pepercisset;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 16:4)
signum et hoc certum est imminentis adventus, quod catervatim, quo se cumque converterit, vincti trahuntur vincula trahentes;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pannychio suo salutem 3:1)
Grande videlicet officium focos et toros in publicum educere, vicatim epulari, civitatem tabernae habitu abolefacere, vino lutum cogere, catervatim cursitare ad iniurias, ad inpudentias, ad libidinis inlecebras.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 2:1)
in quae haud magno certamine impetu facto, dum praedae magis quam pugnae memores tererent tempus, triarii Romani, qui primam inruptionem sustinere non potuerant, missis ad consules nuntiis quo loco res essent, conglobati ad praetorium redeunt et sua sponte ipsi proelium renovant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 522:1)
inde rursus ipsa solitudine absterriti, ne qua fraus hostilis vagos exciperet, in forum ac propinqua foro loca conglobati redibant ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 453:1)
victores Etrusci passim trucidantur ab novo hoste, nec se conglobandi coeundique in unum aut arma capiundi datur spatium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 32:2)
ingens in unum metu conglobata ac semet ipsam turba impediens in medio caesa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 334:1)
fusi hostes castra repetunt inferentibusque iam signa Romanis cedunt et in ultimam castrorum partem conglobantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 58:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION