라틴어 문장 검색

Hoc quoque nuper institutum, ut saginarentur, cum exceptos e leporario condant in caveis, et loco clauso faciant pingues.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 14:2)
Testatur unum varietas pratorum quae depascuntur, quibus herbae sunt amarae pariter et dulces, aliae sucum calidum aliae frigidum nutrientes, ut nulla culina possit tam diversa condire quam in herbis natura variavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 7:2)
Id unco pertrahitur ad caveam veneficae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권22)
Tutior in sola non est cum currit harena, Nec caveae tanta conditur ille fide.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLVIII3)
Sed si nec focus est nudi nec sponda grabati Nec curtus Chiones Antiopesve calix, Cerea si pendet lumbis et scripta lacerna Dimidiasque nates Gallica paeda tegit, Pasceris et nigrae solo nidore culinae Et bibis inmundam cum cane pronus aquam:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCII4)
Festina tibi vindicem parare, Ne nigram cito raptus in culinam Cordylas madida tegas papyro Vel turis piperisve sis cucullus.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, II2)
Aureus inmodicis turtur te clunibus implet, Ponitur in cavea mortua pica mihi.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LX5)
Sic est, captus es unctiore mensa Et maior rapuit canem culina.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLIV4)
Desine iam nostram, precor, observare culinam, Atque aliquando meus det tibi verba cocus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, L4)
Pinguescant madido laeti nidore penates Flagret et exciso festa culina iugo.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVII2)
Alget adhuc nudo clusa culina foco.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVII7)
Non ansae veterum Corinthiorum, Nec crus compede lubricum decenni, Nec ruptae recutita colla mulae, Nec quae Flaminiam secant salebrae, Nec qui litoribus nitent lapilli, Nec Tusca ligo vinea politus, Nec pallens toga mortui tribulis, Nec pigri rota quassa mulionis, Nec rasum cavea latus visontis, Nec dens iam senior ferocis apri.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LVII2)
Ipse licet videas, cavea stabulantur in una Et pariter socias carpit uterque dapes:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXI2)
Ut captum teneas, capto quoque munera mitte, De cavea fugiat ne male pastus aper.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXVIII3)
Hanc aliquis faciem nigra violare culina Sustinet, has uncto polluit igne comas?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXVI2)

SEARCH

MENU NAVIGATION