라틴어 문장 검색

Si vas & fluidum quiescant & globus uniformi cum motu revolvatur, propagabitur motus paulatim per fluidum totum in vas, & circumagetur vas nisi violenter detentum, neq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 29:2)
Ego praecipue quasi somnio quodam turbulento circumactus diu vocem collegi tremebundisque manibus Eumolpi iam in soporem labentis laciniam duxi et Per fidem inquam pater, cuius haec navis est, aut quos vehat, dicere potes?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 100:18)
Et illum quidem vociferantem in mare ventus excussit, repetitumque infesto gurgite procella circumegit atque hausit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:7)
Postero die, cum poneremus consilium, cui nos regioni crederemus, repente video corpus humanum circumactum levi vertice ad litus deferri.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:8)
deinde porticus in D litterae similitudinem circumactae, quibus parvola sed festiva area includitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 4:2)
quin etiam parva haec - parva si non cotidie fiant - ordine quodam et velut orbe circumagit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 3:2)
quod potest esse documento nihil desperare, nulli rei fidere, cum videamus tot varietates tam volubili orbe circumagi.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 6:1)
Stabiis erat diremptus sinu medio - nam sensim circumactis curvatisque litoribus mare infunditur -;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 12:1)
alter se proripit, altera mussat, ille gradum celerat fugiens, contra illa renutat.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1209)
Tum celerare fugam patriaque excedere suadet, auxiliumque viae veteres tellure recludit thesauros, ignotum argenti pondus et auri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 23:15)
Haec celerans ita ad naves tendebat Achates.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 36:5)
Nos procul inde fugam trepidi celerare, recepto supplice sic merito, tacitique incidere funem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 27:5)
illa gradum studio celerabat anili.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 26:10)
Illa, viam celerans per mille coloribus arcum, nulli visa cito decurrit tramite virgo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 23:3)
Ergo iter inceptum celerant rumore secundo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION