라틴어 문장 검색

Spoletina bibis vel Marsis condita cellis:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXVI Lagona nivaria1)
qua detracta in neutrum cedat necesse est, ut piscinalis locus, piscinalis cella, piscinale;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4176)
traxit autem a reponendi similitudine, vel a celando, unde cellam appellaverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4337)
cura penum strvere inter penum et cellarium hoc interest, quod cellarium est paucorum dierum, unde et in cellam dicitur imperatum frumentum, penus vero temporis longi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7034)
'cellis' autem apothecis dicit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 962)
nam cellas vinarias dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 963)
Semper enim boni assiduique domini referta cella vinaria, olearia, etiam penaria est, villaque tota locuples est, abundat porco haedo agno gallina, lacte caseo melle.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 72:10)
cui quidem ego totam villam cellamque tradidi eamque cogitabam v Idus videre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 19 12:4)
queritur Sicilia tota C. Verrem ab aratoribus, cum frumentum sibi in cellam imperavisset, et cum esset tritici modius HS II, pro frumento in modios singulos duodenos sestertios exegisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장1)
Non debet ea mulier cui vir bonorum suorum usum fructum legavit cellis vinariis et oleariis plenis relictis, putare id ad se pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 3장 7:2)
| Iam pro cella meretrix trix assem exegerat, | iam ille mihi iniecerat manum, et nisi valentior fuissem, dedissem poenas . . . | Adeo ubique omnes mihi videbantur satureum bibisse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 8:5)
Utcunque ergo lassitudine abiecta cenatoria repetimus et in proximam cellam ducti sumus, in qua tres lecti strati erant et reliquus lautitiarum apparatus splendidissime expositus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 21:3)
Continuoque producta est puella satis bella et quae non plus quam septem annos habere videbatur, [et] ea ipsa quae primumcum Quartilla in cellam venerat nostram.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 25:3)
Ad sinistram enim intrantibus non longe ab ostiarii cella canis ingens, catena vinctus, in pariete erat pictus superque quadrata littera scriptum Cave canem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 29:2)
Argentum in ostiarii illius cella plus iacet, quam quisquam in fortunis habet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 37:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION