라틴어 문장 검색

nam ad diem nihil praeter sacramentum fuerat, iussu consulum conventuros neque iniussu abituros, et ubi convenissent, sua voluntate ipsi inter sese decuriati equites, centuriati pedites coniurabant sese fugae atque formidinis ergo non abituros neque ex ordine recessuros nisi teli sumendi aut petendi et aut hostis feriendi aut civis servandi causa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 457:1)
ex industria centuriaverat armaveratque ad talis casus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 224:2)
Servilium negabant iure aut tribunum plebis fuisse aut aedilem esse, quod patrem eius, quem triumvirum agrarium occisum a Boiis circa Mutinam esse opinio per novem annos fuerat, vivere atque in hostium potestate esse satis constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 341:1)
Scipio postquam in Siciliam venit, voluntarios milites ordinavit centuriavitque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 2:1)
ex iis trecentos iuvenes, florentes aetate et virium robore insignes, inermes circa se habebat, ignorantes quem ad usum neque centuriati neque armati servarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 3:1)
patres, quod bonum faustum felixque populo Romano esset, centuriatis comitiis primo quoque die ferre ad populum consules iusserunt ut quod Perseus Philippi filius, Macedonum rex, adversus foedus cum patre Philippo ictum et secum post mortem eius renovatum sociis populi Romani arma intulisset, agros vastasset urbesque occupasset, quodque belli parandi adversus populum Romanum consilia inisset, arma milites classem eius rei causa comparasset, ut, nisi de iis rebus satisfecisset, bellum cum eo iniretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 322:1)
eripiam ego hodie concubinam militi, si centuriati bene sunt maniplares mei.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 22)
Pseudolus mihi centuriata habuit capitis comitia, qui illum ad me hodie adlegavit, mulierem qui abduceret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 7288)

SEARCH

MENU NAVIGATION