라틴어 문장 검색

Ergo, si vires patiuntur, ab eo bracchio, quod super eam costam est, sanguis mittendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장13)
Frigus inimicum est seni, tenui, uulneri, praecordiis, intestinis, uesicae, auribus, coxis, scapulis, naturalibus, ossibus, dentibus, neruis, uuluae, cerebro.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 3:3)
isque paulum costarum regione in uterum excedens ex maxima parte sub his conditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 5:6)
cui adeps quoque innascitur, quae sensu, sicut cerebrum quoque et medulla, caret.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 10:2)
Si uero ex membrana, quae super cerebrum est, profluit sanguis, uitellus combustus et contritus inspergi debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 8:1)
Seruari non potest, cui basis cerebri, cui cor, cui stomachus, cui iocineris portae, cui in spina medulla percussa est, cuique aut pulmo medius aut ieiunum aut tenuius intestinum aut uentriculus aut renes uulnerati sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 5:1)
Vix autem ad sanitatem perueniunt, quibus ulla parte aut pulmo aut iocineris crassum aut membrana, quae continet cerebrum, aut lienis aut uulua aut uesica aut ullum intestinum aut saeptum transuersum uulneratum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 6:1)
Sin cerebrum membranaue eius uulnus accepit, sanguis per nares, quibusdam etiam per aures exit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 18:1)
Solent autem inter costas fistulae subter exire;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 3:1)
quod ubi incidit, eo loco costa ab utraque parte praecidenda et eximenda est, ne quid intus corruptum relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 3:2)
Solent, ubi costas transierunt, saeptum id, quod transuersum a superioribus uisceribus intestina discernit, uiolare.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 3:3)
In ceteris uero, quae circa costas sanabilia sunt, pinguia medicamenta inimica sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 4:3)
Hae duae tunicae, cum interiora oculi cingant, rursus sub his coeunt, extenuataeque et in unum coactae per foramen, quod inter ossa est, ad membranam cerebri perueniunt eique inhaerescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 31:3)
Tum interest uenae pituitam mittant quae inter caluariam et cutem sunt, an quae inter membranam cerebri et caluariam.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 41:1)
inferiores per eas membranas, quae ab oculis ad cerebrum tendunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 41:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION