라틴어 문장 검색

agricola adsiduo primum satiatus aratro cantauit certo rustica uerba pede et satur arenti primum est modulatus auena carmen, ut ornatos diceret ante deos, agricola et minio suffusus, Bacche, rubenti primus inexperta duxit ab arte choros.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 132)
Hanc primum ueniens plectro modulatus eburno felices cantus ore sonante dedit;
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 417)
in foro pompa constitit, et per manus reste data virgines sonum vocis pulsu pedum modulantes incesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 562:2)
item in organo non medicus sed musicus modulabitur, ut aures suavem cantionibus recipiant iucunditatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장68)
Sonitus, qui graece φθόγγοι dicuntur, in unoquoque genere sunt X et VIII, e quibus VIII sunt in tribus generibus perpetui et stantes, reliqui X, cum communiter modulantur, sunt vagantes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장22)
concentus, quos natura hominis modulari potest, graece quae συμφωνίαι dicuntur, sunt sex:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장36)
Ideoque et a numero nomina ceperunt, quod, cum vox constiterit in una sonorum finitione ab eaque se flectens mutaverit et pervenerit in quartam terminationem, appellatur diatessaron, in quintam diapente [in sextam diapason, in octavam et dimidiam diapason et diatessaron, in nonam et dimidiam diapason diapente, in XII disdiapason]. Non enim inter duo intervalla, cum chordarum sonitus aut vocis cantus factus fuerit, nec inter tria aut sex aut septem possunt consonantiae fieri, sed, uti supra scriptum est, diatessaron et diapente et ex ordine ad disdiapason convenientiae ex natura vocis congruentis habent finitiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장38)
Nam Cometa quo tempore describat arcum Parabolicum AC, eodem tempore ea cum velocitate quam habet in altitudine SP (per Lemma novissimum) describet chordam AC, adeoque eodem tempore in circulo cujus semidiameter esset SP revolvendo, describeret arcum cujus longitudo esset ad arcus Parabolici chordam AC in dimidiata ratione unius ad duo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 55:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION