라틴어 문장 검색

indeque sibi castrum statuunt adversus civitatem eamque obsidione vallant, machinas construunt, ignem supponunt et omne ingenium suum apponunt ad captionem civitatis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:7)
At Nortmanni cum impetu portam ipsius turris adeunt ignemque subponunt, et hi qui infra erant fracti vulneribus et incendio capiuntur atque ad obprobrium Christianorum diversis interficiuntur modis atque in flumine praecipitantur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:7)
Zuendebolchus vero rex et Karolus cum exercitu veniunt Laudunumque obsidione cingunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:5)
Cauta bouem uitulumque manus supponit aratro.
(ANONYMUS NEVELETI, De patre et filio 54:6)
enimuero ceruicula eius circulo mineo uelut aurea torqui pari fulgoris circumactu cingitur et coronatur.
(아풀레이우스, 플로리다 12:4)
supposito et probe aggesto, super eum me recipio:
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:9)
ipsa fuerit, licet omni Gratiarum choro stipata et toto Cupidinum populo comitata et balteo suo cincta, cinnama fragrans et balsama rorans, calva processerit, I placere non poterit nec Vulcano suo.
(아풀레이우스, 변신, 2권 8:6)
Nec mora, cum vi patefactis aedibus globus latronum invadit omnia, et singula domus membra cingit armata factio, et auxiliis hinc inde convolantibus obsistit discursus hostilis:
(아풀레이우스, 변신, 3권 25:1)
huius per obliqua devexa, qua saxis asperrimis et ob id inaccessis cingitur, convalles lacunosae cavaeque nimium spinetis aggeratae et quaquaversus repositae naturalem tutelam praebentes ambiebant.
(아풀레이우스, 변신, 4권 6:4)
Tunc uxor egregia diras devotiones in eum deprecata et crurum ei fragium abominata, exsangui formidine trepidantem adulterum alveo ligneo, quo frumenta confusa purgari consuerant, temere propter iacenti suppositum abscondit, ingenitaque astutia dissimulato tanto flagitio, intrepidum mentita vultum, percontatur dei marito, cur utique contubernalis artissimi deserta cenula praematurus afforet.
(아풀레이우스, 변신, 9권 20:2)
At manu dextera gerebam flammis adultam facem, et caput decore corona cinxerat, palmae candidae foliis in modum radiorum prosistentibus:
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:6)
Tamen si vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis quod posueratis, in uno tamen loco sub communibus custodibus habete quod ponitis, ita sane ut nulla sibi aliquid operetur, sive unde induatur sive ubi iaceat sive unde cingatur vel operiatur vel caput contegat;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 12:4)
Testis est Sicilia, quam, multis undique cinctam periculis, non terrore belli, sed consilii celeritate explicavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 21:5)
Licio enim transverse, quod 'limum' appellatur, qui magistratibus, inquit, praeministrabant cincti erant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, III 4:3)
si pigitum est, cinctos saltem esse et paenulatos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXII 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION