라틴어 문장 검색

hospita sanctorum meretrix (tanta est fidei vis) incolumi secura domo spectabile coccum ignibus adversis in signum sanguinis offert.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Domus Raab Meretricis2)
iamque tenebat nox medium caeli spatium, cum ponit uterque in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco tincta super lectos canderet vestis eburnos multaque de magna superessent fercula cena, quae procul exstructis inerant hesterna canistris.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:19)
nondum prima verba exprimit, iam coccum intelligit, iam conchylium poscit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 73:6)
sicut vestibus quoque non purpura coccoque fulgentibus illa aetas satis apta sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 32:3)
non igitur iam usque ad Coccum et Andocidem remittemur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 187:5)
illum equus quidem phaleris comptus, immo equi radiantibus gemmis onusti antecedebant vel etiam subsequebantur, cum tamen magis hoc ibi decorum conspiciebatur,4 quod cursoribus 5 suis sive pedisequis pedes et ipse medius incessit, flammeus cocco rutilus auro lacteus serico, tum cultui tanto coma rubore 6 cute concolor.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnicio 1 suo salutem 1:2)
peregrina det supellex Ctesiphontis ac Niphatis iuga texta beluasque rapidas vacante panno, acuit quibus furorem bene ficta plaga cocco iaculoque ceu forante cruor incruentus exit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION