라틴어 문장 검색

Est autem Elge in prouincia Orientalium Anglorum regio familiarum circiter sexcentarum, in similitudinem insulae uel paludibus, ut diximus, circumdata uel aquis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 3:9)
eo nihil dignum memoria actum, nisi quod pacis deum exposcendae causa tertio tum post conditam urbem lectisternium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 12:1)
tuam doleo vicem, cui ter proditae patriae sustinendum est crimen, semel cum defectionem inisti ab Romanis, cum pacis cum Hannibale fuisti auctor, tertio hodie, cum restituendae Romanis Capuae mora atque impedimentum es.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 107:2)
summis parietibus structura testacea sub tegula subiciatur altitudine circiter sesquipedali habeatque proiecturas coronarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장81)
nunc in tertio de deorum inmortalium aedibus sacris dicam et, uti oportet, perscriptas exponam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말16)
deinde ad ipsam aquam et latera pulvino circiter sesquipedales margines struantur aequilibres ex planitia, quae est supra scripta;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장10)
Iovis autem placidioribus gradibus scandens contra mundi versationem, circiter CCCLX diebus singula signa permetitur, et consistit post annum XI et dies CCCXIII et redit in id signum, in quo ante XII annos fuerat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장32)
distent autem transversaria inter se circiter pedes III S. supponanturque in singulis intervallis eorum arbusculae, quae graece ἁμαξόποδεσ dicuntur, in quibus versantur rotarum axes conclusi lamnis ferreis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 14장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION