라틴어 문장 검색

sic alligat orbem, Plurima cum tota lampade luna nitet.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, L7)
Hic ubi Fortunae Reducis fulgentia late Templa nitent, felix area nuper erat:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXV1)
Non ansae veterum Corinthiorum, Nec crus compede lubricum decenni, Nec ruptae recutita colla mulae, Nec quae Flaminiam secant salebrae, Nec qui litoribus nitent lapilli, Nec Tusca ligo vinea politus, Nec pallens toga mortui tribulis, Nec pigri rota quassa mulionis, Nec rasum cavea latus visontis, Nec dens iam senior ferocis apri.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LVII2)
Quid meruit terror Nemees, quid portitor Helles, Ut niteant celsi lucida signa poli?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXI4)
Dat faciem Pollux Hiero, dat Castor Asylo, Atque in utroque nitet Tyndaris ore soror.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CIII3)
Celantur simili ventura Cydonea lana, Pollice virgineo quae spoliata nitent.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLII2)
Sed nec Marcelli Pompeianumque, nec illic Sunt triplices thermae, nec fora iuncta quater, Nec Capitolini summum penetrale Tonantis, Quaeque nitent caelo proxima templa suo.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LI6)
Iuno labor, Polyclite, tuus et gloria felix, Phidiacae cuperent quam meruisse manus, Ore nitet tanto, quanto superasset in Ide Iudice convictas non dubitante deas.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXIX1)
Quidquid Parrhasia nitebat aula, Donatum est oculis deisque nostris.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XV1)
Talis eras, modo tonse Pelops, positisque nitebas Crinibus, ut totum sponsa videret ebur.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXXIV2)
circum fremunt quidam hoc loco 'fremunt' id est imperia recusant intellegunt, ut apud Cassium in annalium secundo ne quis regnum occuparet, si plebs nostra fremere imperia coepisset, id est recusare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 561)
materia 'salsae fruges et circum tempora vittae';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 13510)
et licet utrique tempori possit iungi, usus tamen ut matutino iungamus obtinuit, licet Statius dixerit longa repercusso nituere crepuscula Phoebo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 26810)
circum errant mire, quasi quaerentes:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5991)
quem ordinem servat poeta, dicens 'constituere pyras', item 'subiectisque ignibus atris ter circum accensos decurrere rogos', item postea 'semustaque servant busta'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1854)

SEARCH

MENU NAVIGATION