라틴어 문장 검색

ceterum quando ne ea quoque temptata vis parum proficeret timeri poterat, consilio grassandum, si nihil vires iuvarent ratus, Scipionem legatum hastatos primae legionis subtrahere ex acie et ad montes proximos quam posset occultissime circumducere iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 181:1)
dein, postquam nec clamor hostium nec impetus nec tela missa eandem vim habere visa, praefectis equitum iussis ad latus Samnitium circumducere alas, ut signo dato in transversos quanto maximo possent impetu incurrerent, sensim suos signa inferre iussit et commovere hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 414:2)
his auditis consul ad partem urbis quam adierant equites circumducit agmen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 484:1)
Nautium mulos detractis clitellis cum tribus cohortibus alariis in tumulum conspectum propere circumducere iubet atque inde inter ipsam dimicationem quanto maxime posset moto pulvere se ostendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 587:2)
quos ut averteret, Hannonem, Bomilcaris filium, vigilia prima noctis cum parte copiarum, maxime Hispanis, adverso flumine ire iter unius diei iubet, et ubi primum possit, quam occultissime traiecto amni circumducere agmen, ut, cum opus facto sit, adoriatur ab tergo hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 266:1)
haud dubia res visa quin per invia circa nec trita antea quamvis longo ambitu circumduceret agmen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 373:2)
Baliares ceteramque levem armaturam post montes circumducit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 52:2)
inde frumentatum duas exercitus partes mittebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 282:1)
ipse autem - quod minime quis crederet - cum hostis propius esset, tertiam partem militum frumentatum duabus in castris retentis dimisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 287:1)
frumentatum exeunti Hannibali diversis locis opportuni aderant carpentes agmen palatosque excipientes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 390:1)
ceterum terga dantes circumducto cornu quo pepulerat Sardos inclusit Romanus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 549:1)
ex propinquo cognoscit Hannonem cum exercitus parte profectum frumentatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 195:1)
ille circumducto hoste qua voluit alio itinere ad Capuam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 293:1)
nam ad quattuor milia hominum frumentatum egressa cum in agris passim vagarentur, Livius, qui arci praesidioque Romano praeerat, intentus in omnis occasiones gerendae rei, C. Persium, inpigrum virum, cum duobus milibus et quingentis armatorum ex arce emisit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 555:2)
post aciem circumducit et non hostibus modo sed etiam suis inopinantibus in dextrum hostium latus incurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 712:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION