라틴어 문장 검색

Hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israel et advenis, qui habitant inter eos, ut fugeret ad eas, qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante populum expositurus causam suam.
이것이 이스라엘의 모든 자손이든 그들 가운데에서 나그네살이하는 이방인이든, 실수로 사람을 쳐 죽인 자는 누구든지 그곳으로 피신할 수 있도록 지정된 성읍들이다. 살인자가 공동체 앞에 서기 전에 피의 보복자 손에 죽는 일이 있어서는 안 된다. (불가타 성경, 여호수아기, 20장9)
qui inter cetera terrae motum gravissimum mense Augusto per continuos quinque dies ibi contigisse retulerunt, quo et ipsius urbis aedificia conplura cecidisse et aliarum civitatum populos ruinis oppressos esse testati sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 233:2)
erant enim inter cetera carminis verba haec eique populo civitatique metum, formidinem, oblivionem iniciatis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2446)
Beneficium vocas dedisse potentis populi civitatem, in quattuordecim deduxisse et defendisse capitis reum.
(세네카, 행복론, Liber III 40:1)
Tantus scilicet sum, ut in ea ciuitate populum concitare potuerim in qua filium seruare non potui.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Olynthius pater reus concursus.22)
ita divina mens civitatem populi Romani egregia temperataque regione conlocavit, uti orbis terrarum imperii potiretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장41)
Quo rumore provinciis percitis, ordines civitatum et populi, decretis et acclamationibus densis, iniecta manu detinebant paene publicum defensorem, memores quod relictus ad sui tutelam, cum inerti et umbratili milite, nihil amiserat per decennium;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 2:1)
Cito ergo iniustam poenam dederunt, qui pro civitate et populo et sacris vasis causam prosecuti sunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장48)
Caesar, etsi a bello atque hoste discedere detrimentosum esse existimabat, tamen non ignorans quanta ex dissensionibus incommoda oriri consuessent, ne tanta et tam coniuncta populo Romano civitas, quam ipse semper aluisset omnibusque rebus ornasset, ad vim atque arma descenderet, atque ea pars quae minus sibi confideret auxilia a Vercingetorige arcesseret,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 33장1)
Postera die tamquam apud alterius civitatis senatum populumque magnificam orationem de semet ipso prompsit, industriam temperantiamque suam laudibus attollens, consciis flagitiorum ipsis qui aderant omnique Italia, per quam somno et luxu pudendus incesserat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 90장1)
1. "Quomodo sola sedet civitas plena populo!
(단테 알리기에리, Epistolae 73:1)
nonne dulcissimas veritates potero speculari ubique suo celo, ni prius inglorium ymo ignominiosum populo Florentineque civitati me reddam ?
(단테 알리기에리, Epistolae 88:6)
nempe in ea quae primum iudicium de capite vidit M. Horati, fortissimi viri, qui nondum libera civitate tamen populi Romani comitiis liberatus est, cum sua manu sororem esse interfectam fateretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 3장 1:4)
nempe in ea quae primum iudicium de capite vidit M. Horatii, fortissimi viri, qui nondum libera civitate tamen populi Romani comitiis est, cum sua mann esse fateretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 232:3)
nullasdum in Asia socias civitates habebat populus Romanus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 146:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION