라틴어 문장 검색

Mirantur quidam profecto irrisione digna principia incaute coepta et temere, ad ingemiscendas erupisse rei publicae clades, ignari forsitan exemplorum, accidisse primitus arbitrantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 19:1)
Dum haec ita aguntur, atrocitate nuntii Valens perculsus iamque revertens per Gallograeciam, auditis apud Constantinopolim gestis, diffidenter incedebat et trepide, ac repentino pavore vias providendi turbante, eo usque desponderat animum, ut augustos amictus abicere tamquam gravem sarcinam cogitaret, fecissetque profecto, ni vetantibus proximis, detractus a deformi proposito, firmatusque meliorum sententiis, agmina duo praeire iussisset, quibus nomina sunt Iovii atque Victores, castra perduellium irrupturos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 13:1)
Qua clade cum ultimo maerore comperta, correcturus gesta, Dagalaifus a Parisiis mittitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 1:1)
Profectus itaque ab Ambianis, Treverosque festinans, nuntio percellitur gravi, qui Britannias indicabat barbarica conspiratione ad ultimam vexatas inopiam, Nectaridumque comitem maritimi tractus occisum, et Fullofauden ducem hostilibus insidiis circumventum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 1:1)
Hac clade late diffusa, Armenia omnis perisset inpropugnata, ni Arinthei adventu territi Persae, eam incursare denuo distulissent, hoc solo contenti, quod ad imperatorem misere legatos, petentes nationem eandem, ut sibi et Ioviano placuerat, non defendi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 15:1)
Dum apud Persas (ut supra narravimus), perfidia regis motus agitat insperatos, et in eois tractibus bella rediviva consurgunt, anno sexto decimo et eo diutius post Nepotiani exitium, saeviens per urbem aeternam, urebat cuncta Bellona, ex primordiis minimis ad clades excita luctuosas, quas obliterasset utinam iuge silentium!
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 1:1)
Iamque lituis cladium concrepantibus internarum, rerum atrocitate torpentibus cunctis, praeter multa cruda et immitia quorum nec diversitas comprehendi, nec numerus potest, mors Marini causarum defensoris eminuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 14:1)
Ad cuius cladem exaggerandam, id quoque eisdem diebus acciderat, non minus exitiale.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 19:1)
Quaesitus in unum impiorum hominum globus, imitatus rationalis officium, ipsumque iudicem, vespertinis tenebris lugubre clamante praecone, civitatem ingressi, ambitiosam domum cuiusdam primatis, ut proscripti iussique interfici, cum gladiis obsederunt, raptaque suppellectili pretiosa, quia subito perculsi familiares, hebetatis sensibus non defenderant dominum, caesis pluribus ante revolutam lucem gressu discessere veloci.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 13:1)
Stetere tamen mox conglobati, extremaque sorte vires (licet non integras) suggerente, confligere cogebantur, multaque caede perculsi, concidissent nullo relicto, ni cataphractorum equitum cuneus, ad inferendum periculum transeuntibus barbaris, ex alio latere prope divortium itineris, pari modo locatus, clamore percitus tristi, agiliter subvenisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 6:2)
Clades Tripoli provinciae, Lepcitanis et Oeensibus ab Austorianis illatae, et fraude Romani comitis Valentiniano occultatae, et minime vindicatae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장1)
Hac subita clade perterriti, ante incrementa malorum, quae intentabat barbaricus tumor, praesidium imploravere Romani, comitis per Africam recens provecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 5:1)
Et iam recens inflictae cladis nuntius missus ad Gallias, excitavit acrius principem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 12:1)
Hoc memorando fine externis domesticisque cladibus vexata, conticuit Tripolis, non indefensa, quia vigilavit Iustitiae oculus sempiternus, ultimaeque legatorum et praesidis dirae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 25:1)
Eodem die inter complura alia hoc quoque evenerat triste, quod Salia, thesaurorum paulo ante per Thracias comes, cum de vinculis educitur audiendus, et calceo inserit pedem, quasi ruina incidentis immensi terroris repente perculsus, animam inter retinentium manus efflavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION