라틴어 문장 검색

"Sed cum primum luminis oblatione tori secreta claruerunt, videt omnium ferarum mitissimam dulcissimamque bestiam, ipsum illum Cupidinem formosum deum formose cubantem, cuius aspectu lucernae quoque lumen hilaratum increbruit et acuminis sacrilegi novaculam paenitebat."
(아풀레이우스, 변신, 5권169)
"At ego misera pernox et per diem lanificio nervos meos contorqueo, ut intra cellulam nostram saltem lucerna luceat."
(아풀레이우스, 변신, 9권 5:8)
nam et eloquium ibi tantum est, ut et optimo te natum ingenio et talibus disciplinis satis eruditum praeclarissime luceat, et prorsus plena est meis laudibus.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 2:8)
Quoniam igitur indumentum illud oris clarescere et resonare vocer facit, ob eam causam 'persona' dicta est, 'o' littera propter vocabuli formam productiore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VII 3:2)
Ibimus sic, lucet pectore flamma satis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 13:3)
in quarum altera videtur esse color primulum lucens, in altera lux vergens ad colorem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 342:5)
Neque hoc intelligendum est tantum de consilio fideli quod ab amicis dari solet, sed antequam de illo dicamus, certum est quicunque animum cogitationibus multis gravatum habet, ingenium eius et intellectum clarescere veluti in diem communicatione consiliorum et discursu cum alio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 6:5)
Vocavit eas, et dixerunt: "Adsumus"; luxerunt cum laetitia ei, qui fecit eas.
(불가타 성경, 바룩서, 1장35)
Signa in caelo gentibus non ostendent neque ut sol lucebunt neque illuminabunt sicut luna.
(불가타 성경, 바룩서, 4장66)
Periit oblatio et libatio de domo Domini; luxerunt sacerdotes ministri Domini.
(불가타 성경, 요엘서, 1장9)
Depopulata est regio; luxit humus, quoniam devastatum est triticum, defecit mustum, elanguit oleum.
(불가타 성경, 요엘서, 1장10)
Et incenderunt super altare et accenderunt lucernas, quae super candelabrum erant et lucebant in templo,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장50)
Et planxerunt eum omnis Israel planctu magno et luxerunt eum dies multos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장26)
Quare, quoniam prior, ut claruit, arithmeticae vis est, hinc disputationis sumamus exordium.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:45)
Quoniam autem naturaliter et secundum propriam ordinis consequentiam multiplicem inaequalitatis speciem cunctis praeposuimus primamque speciem esse monstravimus, licet hoc nobis posterioris operis ordine clarescat, hic quoque perstringentes id, quod proposuimus, planissime breviterque doceamus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Descriptio, per quam docetur ceteris inaequalitatis speciebus antiquiorem esse multiplicitatem. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION