라틴어 문장 검색

"Zatchlas adest Aegyptius, propheta primarius, qui mecum iamdudum grandi praemio pepigit reducere paulisper ab inferis spiritum corpusque istud postliminio mortis animare;"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:59)
"Sed si paulisper audientiam publica mihi tribuerit humanitas, facile vos edocebo me discrimen capitis non meo merito, sed rationabilis indignationis eventu fortuito tantam criminis invidiam frustra sustinere."
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:6)
Tunc ille quorundam astu paulisper cohibitus risus libere iam exarsit in plebem:
(아풀레이우스, 변신, 3권 9:1)
Sic pudenter allocutus et paulisper hilare vultu renidens, quantumque poteram laetiorem me refingens, comiter abeuntes magistratus appello.
(아풀레이우스, 변신, 3권 11:1)
"Hircuosus deus sauciam Psychen atque defectam, utcumque casus eius non inscius, clementer ad se vocatam sic permulcet verbis lenientibus:"
(아풀레이우스, 변신, 5권197)
"Transito fluvio modicum te progressam textrices orabunt anus telam struentes, manus paulisper accommodes."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:145)
ille vero etiam quotiens in alterum latus praeponderans declinarat sarcina, cum deberet potius gravantis ruinae fustes demere et levata paulisper pressura sanare me, vel certe in alterum latus translatis peraequare, contra, lapidibus additis insuper, sic iniquitati ponderis medebatur.
(아풀레이우스, 변신, 7권 15:7)
"sed illa clementer aspernata sermonem Thrasylli astuque miro personata instanter garrienti summisseque deprecanti Adhuc inquit Tui fratris meique carissimi mariti facies pulchra illa in meis deversatur oculis, adhuc odor cinnameus ambrosei corporis per nares meas percurrit, adhuc formosus Tlepolemus in meo vivit pectore."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:64)
Haec talis manu pistori clementer iniecta, quasi quippiam secreto collocutura in suum sibi cubiculum deducit eum et adducta fore quam diutissime demoratur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:5)
Nec tamen ille vesanus tantillum praesentia multorum civium territus vel etiam confusus, licet non rapinis, saltem verbis temperare voluit sed, illis clementer expostulantibus fervidosque eius mores blanditiis permulcentibus, repente suam suorumque carorum salutem quam sanctissime adiurans asseverat parvi se pendere tot mediatorum praesentiam;
(아풀레이우스, 변신, 9권 33:1)
"Incunctanter ergo dimotis turbulis alacer continuare pompam, mea volentia fretus, et de proxumo clementer velut manum sacerdotis osculabundus rosis decerptis pessimae mihique destabilis iamdudum beluae istius corio te protinus exue."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:12)
At ille, vir alioquin gravis et sobriae religionis observatione famosus, clementer ac comiter et ut solent parentes immaturis liberorum desideriis modificari, meam differens instantiam, spei melioris solaciis alioquin anxium mihi permulcebat animum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:3)
Is ut agnitionem mihi scilicet certo aliquo sui signo subministraret, sinistri pedis talo paululum reflexo cunctabundo clementer incedebat vestigio.
(아풀레이우스, 변신, 11권 27:6)
Mansuetudinem ostentantes ad omnes homines, ut nec illa sancti David, quando inimico sibi in manus tradito clementer pepercit, praeclarissima lenitas emineret, nisi potestas pariter appareret.
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 2:10)
caudam more atque ritu adulantium canum clementer et blande movet hominisque se corpori adiungit cruraque eius et manus, prope iam exanimati metu, lingua leniter demulcet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION