라틴어 문장 검색

Sarraceni autem tam potentis regis adventum et vitam incolumem operientes, et illi copias adfuturas aestimantes, nequaquam illic ultra remanere praesumpserunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 50:2)
Boemundus igitur nimium gavisus eo quod jam per biennium vincula et carceres passus, nunc autem quod gratiam in oculis Donimani, Deo miserante, invenisset, et plurimam suae redemptionis clementiam, ad universos cognatos et amicos suos tam Antiochiam quam Rohas et in Siciliam pro congreganda pecunia misit, et ut congregatam designata die afferrent in regionem urbis Malatinae, [0644C] ubi reducendus et restituendus erat, concordia quoque et foedus cum Donimano firmandum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:13)
His itaque dispersis et profugis factis, Tankrado semper eos a tergo caedente, Dei nutu et clementia Boemundus ipsa eadem die fugientibus cum omni comitatu suo obviam factus est, sciens quidem, quomodo adhuc in nocte potenter campos occupaverant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 90:1)
Dehinc victoria [0649D] hac Dei et Domini Jesu Christi clementia sic habita, Boemundus et Tankradus et universi Christiani milites spolia multa Turcorum pacifice sumpserunt, cum quibus civitatem Rohas in laetitia et gloria magna ingressi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 90:7)
Et ideo clementiam tuam super hoc precaturi convenimus, quatenus tua gratia et conductu Jerusalem pacifice possimus ascendere, adorare et reverti.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 2:5)
Igitur tam grandi casu et infortunio bis et ter Christianis fratribus et eorum civitatibus disturbatis, subito fama per omnia volitans auribus regis Baldewini in regione et civitate Tabariae graviter insonuit, quae vehementer eum de omnibus quae [0662B] acciderant commovit, eo quod dimissis sociis et copiis, urbibus et locis Sarracenorum pepercisset, et quoniam sic eum in fraude praedictae pecuniae circumvenire praesumpsissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 30:1)
Hi vero, agnita Boemundi fraudulentia et ejus recessione, imperatoris exorarunt clementiam, ut pacifice per [0672B] regnum ejus usque in Jerusalem viam eos continuare permitteret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 88:4)
Erat et alia turris, in qua apostatae et praevaricatores fidei ex Provincia de comitatu Reymundi ad defensionem positi resistebant, qui ligno Dominico, quod rex a Jerusalem detulerat ad protegendum populum Dei, deridentes illudebant, et sibi contrario crucem facientes et in culmine ejusdem turris figentes, sputo et urina ipsi insipientes et maligni inhonorare praesumebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 94:3)
Quod pius rex et omnis populus deplorantes, Deum coeli flebili voce invocant, ut, fontem misericordiae suae aperiens, apostaticis viris et stultis Sarracenis [0673C] demonstrare velit quod non recte agentes divinae majestati blasphemiam irrogare praesumpsissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 94:4)
Et illico praeceptum est in omni hac regione, ne aliquis esset, qui Bertranno aut suis vitae necessaria vendero praesumeret, si membrorum salutem diligeret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 14:2)
Turcis post tam cruentam caedem in terram Edessae revertentibus, Baldewinus de Burg, qui regem cum trecentis equitibus sequebatur, illis obviam factus, nequaquam divertere valens, bellum cum eis committere praesumpsit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 50:1)
Ait enim Seneca, "Malos metus cohercet, non clementia."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 110:8)
"Perpetuo enim vincit, qui clementia utitur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 93:12)
Et quanto maior fueris, tanto magis circa vindictam te humilem ostendas,nam et regem decet clementiam habere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 93:29)
Et Tulius ait, "Nichil enim laudabilius, nichil magno et preclaro virodignius placabilitate atque clementia."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 93:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION