라틴어 문장 검색

Clientelae hominum ordinis cuiuspiam, si eiusdem cum patrono ordinis sint, veluti militum versus illum qui praefecturam in bellis gessit et huiusmodi, semper pro re decora habitum est et in bonam partem acceptum, etiam in monarchiis, modo absit pompia nimia et popularitis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:11)
Verum clientela omnium maxime honorifica ea est, ut quis patronum se profiteatur eorum qui virtute et meritis clarent, cuiuscunque ordinis sint vel conditionis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:12)
Maior, collegis ut par sit ad omnia regis, Quicquid habet census, dat eis sicut intimus eius, Plus aliis factus sibi consiliarius aptus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:8)
"Huc ego mittebar, ueluti pro sorte uidebar Iussa, ferens mecum censum, dare quem fuit aequum, Scilicet agnellum pinguem satis atque tenellum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:8)
Sic euaserunt animalia, quod timuerunt, Vulpis et hoc sensu sunt omnia libera censu.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:16)
Igitur si quod in omni fortunae tuae censu pretiosissimum possidebas id tibi diuinitus inlaesum adhuc inuiolatumque seruatur, poterisne meliora quaeque retinens de infortunio iure causari?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:7)
Huic census exuberat, sed est pudori degener sanguis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:9)
ille nuptiis felix orbus liberis alieno censum nutrit heredi;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:12)
Atqui praetura magna olim potestas, nunc inane nomen et senatorii census grauis sarcina;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:24)
Atque ille non ita amplis rebus patris gestis neque tam excellenti dignitate maiorum parta neque tantis clientelis nominisque claritate praeditus in rem publicam est ingressus.
(카이사르, 아프리카 전기 22:6)
Tu contra et patris nobilitate et dignitate et per te ipse satis animi magnitudine diligentiaque praeditus nonne eniteris et proficisceris ad paternas clientelas auxilium tibi reique publicae atque optimo cuique efflagitatum?'
(카이사르, 아프리카 전기 22:7)
Caesar, etsi multis necessariisque rebus in Italiam revocabatur, tamen constituerat nullam partem belli in Hispaniis relinquere, quod magna esse Pompei beneficia et magnas clientelas in citeriore provincia sciebat.
(카이사르, 내란기, 2권 18:17)
Summa omnium fuerunt ad milia CCCLXVIII. Eorum qui domum redierunt censu habito, ut Caesar imperaverat, repertus est numerus milium C et X.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 29장3)
Eodem Carnutes legatos obsidesque mittunt usi deprecatoribus Renis, quorum erant in clientela: eadem ferunt responsa.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 4장5)
Hi cum per se minus valerent, quod summa auctoritas antiquitus erat in Aeduis magnaeque eorum erant clientelae, Germanos atque Ariovistum sibi adiunxerant eosque ad se magnis iacturis pollicitationibusque perduxerant.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 12장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION