라틴어 문장 검색

Tunc te paenitebit pertinaciae, quando et rem et famam amiseris, quando, quod male iunctum fuerat, dividetur bene, nisi forte secura es et coalescente tanti temporis caritate discidium non vereris.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 10:5)
cum labefactatus rigor auri solvitur aestu, tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:6)
nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat et labefactat eos, unde omnia credita pendent, unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:20)
ne leviter credas labefactari undique sensus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:6)
multaque praeterea languentia membra per artus solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:11)
Nos quoque quicquid diversa lectione quaesivimus committemus stilo, ut in ordinem eodem digerente coalescat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 6:1)
Cum ergo aeris frigore et gelu coacta coalescit, necesse est per evaporationem velut exprimi ex ea auram illam tenuissimam, qua discedente conveniat in coagulum sola terrea in se remanente natura.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 26:2)
Nam postremo lapides qui de potu in vesica nascuntur cur numquam in ventre coalescunt, cum non nisi ex potu fiant, et nasci in ventre quoque debuerint, si venter esset receptaculum potus?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 21:1)
partesque fugatas Passus in extremis Libyae coalescere regnis, Tempora Niliaco turpis dependit amori, Dum donare Pharon, dum non sibi vincere mavult.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:39)
vel 'fluxas' labefactatas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 884)
tura enim a tundendo dicta esse voluerunt, a glebis tunsis, cum quibus dicitur fluens de arbo- ribus coalescere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 5710)
"Sint fortuitis concursionibus totius mundi membra coalita, digesta, formata, quis deus machinator?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:9)
Aristoteles igitur primus species quas paulo ante dixi labefactavit, quas mirifice Plato erat amplexatus, ut in iis quiddam divinum esse diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 42:1)
quod si qui longius in amicitia provecti essent, tamen saepe labefactari, si in honoris contentionem incidissent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 44:2)
An vero vir amplissumus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION